PL 191, col. 528

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

quidpiam asservatur custodiendum. Et lacrymas nostras
Deus reservat, ut pro gemitibus, quos pro
peccatis expiandis emittimus, mercedem reddat. Ob
idque dicuntur in conspectu ejus, quia illi placent
ex corde.
VERS. 9.-- Sicut et in promissione tua. Hebr. legunt
per interrogationem: Nonne in numeratione
tua, aut narratione tua, aut libro tuo? supple, haec
annotata sunt, ut vult Munsterus. Nullum est damnum
in sensu, si plane legas more LXX. Et liber
Dei est ejus promissio, quae etiam declaratur in
Scripturis. Nebiensis vertit utique, in libro tuo; et
Chaldaeus, utique in rationibus tuis. Hieronymus sine
interrogandi figura dixit absolute. Sed non in narratione
tua, quod obscurius est. Quid enim sibi vult numerasti lacrymam meam,
sed non in narratione
tua? nisi forsan alludat ad illud apostoli Rom. VIII: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
VERS. 12.-- In me, Deus, sunt vota tua, quae reddam
laudationes tibi. Graece legitur et in psalmodia
Romana, αἰνέσεως laudationis. In Hebr. tamen plurative
habetur TODOTH, laudationes seu gratiarum
actiones. Non video tamen cur obelo debeat
transfigi relativum quae, in nostra lectione, ut decernunt
Faber et Caecus. Non est enim contra consuetudinem
Latini sermonis, quod per appositionem
dicantur vota, laudationes, vel gratiarum actiones.
Ne interim dicam quod in transferendis alienis
sermonibus nonnihil detrahendum est proprietati
linguae Latinae, in sacris potissimum, in quibus singula
verba, juxta Hieronymum, de optimo genere
singula mysteria sunt.
PSALMUS LVI.
PSALMI TITULUS: « IN FINEM NE DISPERDAS vel CORRUMPAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONEM, CUM FUGERET DAVID A FACIE SAUL IN SPELUNCAM. »

nunquam Dominum gloriae crucifixissent [(I Cor. II)]
.
Vel mutare voluerunt, cum fugeret, id est quia fugit, a facie Saul,
id est a cognitione Judaeorum, in
speluncam, id est in sepulcro. Tectus, quia cum a
cruce vel sepulcro non eripitur, non putatur Dei
Filius. Et agit iste psalmus breviter de Christi
passione et resurrectione, ubi Christus secundum
quod homo orat de passione ita humilis, ut unus
de fidelibus ita clamare putetur. Intentio. Monet ne
quis titulo crucis contradicat, sed Christum regem
esse credat. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo
Propheta loquens in persona Domini, quia Dominus
in eo loquitur, quasi inter mala exclamat, et praedicit
liberationem. Secundo per quid fit liberatus, et
de quibus dicit, ibi, misit Dominus. Tertio post resurrectionem

laudes pronuntiat, ibi, paratum.
Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem,
dicit.
VERS. 1.-- « Miserere mei, Deus, miserere mei:
quoniam in te confidit anima mea. »
Miserere mei, Deus. [Aug., Cassiod., Aug.] Hoc
Christus Patri dicit ex nostro, docens nos orare,
qui cum Patre miseretur nostri. Et repetit mei miserere.
Repetitio geminata periculum ostendit magnum.
Ideo miserere, quoniam in te confidit anima
mea. Haec est causa quare debeat obtinere. Hic jam
vox corporis adjungitur capiti, et loquens in persona
membrorum, et sua, quomodo possit liberari, dicit.
VERS. 2.-- « Et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.