PL 191, col. 529
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
Et in umora alarum tuarum, [Cassiod., Aug.,
Gl. int.] id est in munimine maternae pietatis tuae, sperabo:
hoc et in membris jugiter facit. Sperabo,
dico, donec transeat iniquitas quod in fine penitus
in membris complebitur. Usque in finem saeculi namque
nec iniquitas deerit premens, nec justitia patiens.
Dico, sperabo, et non ero otiosus, imo
VERS. 3.-- « Clamabo ad Deum altissimum, Deum
qui benefecit mihi. »
Clamabo ad Deum altissimum, [Aug.] id est Deum
qui altissimus est, sed si est altissimus, quomodo
audiet te clamantem: experientia praestat fiduciam.
Deum dico qui benefecit mihi, quasi expertus sum
per hoc quia benefecit, quod et clamantem audiet.
Si enim impios quaesivit qui eum non quaerebant, et
pro impiis mori voluit, clamantes quomodo non
audiet?
VERS. 4.-- « Misit de coelo, et liberavit me; dedit
in opprobrium conculcantes me. »
Misit [Hier., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.]
Hoc prius in persona Ecclesiae sic benefecit. Ita
bene quia misit Pater Verbum de coelo, id est de
occulta essentia sua, et de secreta cognitione angelorum.
Et per hoc liberavit, id est liberabit me.
Quasi dicat: Quia jam misit Verbum, jam certum
est, quasi jam sit, quod liberavit, id est liberabit, et dedit,
id est dabit in opprobrium conculcantes
me. Vel ita, in persona capitis, ita benefecit, quia,
misit mihi de coelo auxilium, et per hoc quia
misit mihi de coelo auxilium, liberavit me, suscitando,
exaltando. Et conculcantes me, scilicet
qui mortuo insultaverunt, dedit in opprobrium, dispersos
ubique, et maxime dum vident ejus resurrectionem
adorari, quem putabant se exstinxisse.
PARS II. Διαψαλμα. VERS. 5.-- « Misit Deus misericordiam
suam et veritatem suam, et eripuit
animam meam de medio catulorum leonum; dormivi
conturbatus. »
Misit de coelo [Cassiod., Alcuin., Aug., Hier., Aug.,
Alcuin.] Secunda pars, ubi jam declarat quid misit,
et de quibus eripuit. Et loquitur in persona membrorum.
Quasi dicat: Misit de coelo. Quid autem misit?
Misit, inquam, Deus Pater misericordiam suam, id
est Christum, Verbum Patris, in quo misericorditer
nobiscum egit Deus, quia Christus nobis compatitur,
et ex misericordia et pro nobis mortuus est. Et ideo
dicitur, misericordiam et veritatem suam, id est
Christum, qui retribuit secundum merita, et ex veritate
surrexit ad justificandum nos, ut praedixerat.
In quo etiam promissiones implentur. Et ideo dicitur
veritas: utraque enim in eo continentur, nec una
sine altera. Si enim sola fuisset misericordia, licentia
nobis esset peccandi. Si vero sola fuisset veritas,
non potuisset homo sustinere. Et eripuit, hoc capite
dicit, quia misit Verbum, ad hoc utique misit. Et,
id est quia, eripuit animam meam, ecce ipse se resuscitavit.
Christus enim loquitur et de misso loquitur,
ergo de se. Unde eripuit? De medio catulorum