PL 191, col. 531
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
paraverunt laqueum,
quasi latenter pedibus meis.
Pedes Domini sunt increpationes malorum et promissiones
fidelium, quibus quasi pedibus incedebat,
cum malos increpabat, et bonis praemia promittebat,
quibus dolos paraverunt Judaei, ut de adultera
quam adduxerunt ante eum, volentes eum quasi necessaria
complexione circumvenire, ut vel contrarium
legis tenerent, si diceret dimittendam, quam
lex praecipiebat lapidari; vel deriderent eum, quasi
mendacem, si eam morti adjudicaret, qui mansuetudinem
praedicabat [(Joan. VIII)] . Et incurvaverunt
animam meam, dum eis compatiens sterilis est, ab
eis. Vel curvaverunt animam meam, id est voluerunt
quasi de coelo me ad inferiora deprimere. Laqueum
paraverunt, sed non me nesciente.
VERS. 9.-- « Foderunt ante faciem meam foveam;
et inciderunt in eam. »
Foderunt foveam, [Cassiod., Gl. int., Aug.] id
est, sententiam mortis inclamantes; ante faciem
meam, quia sciebat totum quod moliebantur. Hoc
factum est dum in eum dixerunt: Reus est mortis [(Matth. XXVI)]
.
Et haec agendo, non mihi, sed sibi
nocuerunt. Unde sequitur: Et inciderunt in eam, in
confossa, id est cauteriata et obscura conscientia
caecati.
PARS III. Διαψαλμα. VERS. 10.-- « Paratum cor
meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum
dicam. »
Paratum. [Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod., Gl.
int.] Tertia pars, ubi post resurrectionem laudes
promittit. [Quasi dicat: Iste parat foveam, sed cor
meum, o Deus est paratum ad tolerantiam, ideo ille
incidit; ego cantabo. Et repetit ad confirmationem, paratum est cor meum,
quasi ita multum. Vel, paratum
cor meum, ad agendas gratias. Et quia gratiae
aguntur verbo et opere, repetit, paratum cor meum,
ut alterum ad opus, alterum ad verbum referatur.
Et qualiter? cantabo et psalmum dicam, id est verbis
gratias agam, et operibus, quae duo praedictae geminationi
reddidit, quia ad utrumque paratus. Postea
aggratulando carnem alloquitur dicens: O
VERS. 11.-- « Exsurge, gloria mea, exsurge,
psalterium et cithara, exsurgam diluculo. »
Gloria mea, [Cassiod., Aug.] id est o caro mea,
quae es causa gloriae meae, exsurge, id est potenter,
quasi ad miraculum faciendum, aggratulatio est,
quia certus est unde idem repetit affirmando, aliud
addens, subdit: Exsurge, psalterium et cithara.
Psalterium a superiori reddit sonum, cithara ab inferiori.
Per psalterium et citharam, una caro
Christi intelligitur, et duo factorum genera. Una
ergo caro Christi surrexit; cum ea, duo organa surrexerunt.
In carne enim Christi duo genera sunt
factorum, scilicet miracula quae per psalterium; et
passiones, quae per citharam signantur: et haec surrexerunt,
quia utraque in gentibus praedicantur.
Surrexit ergo psalterium et cithara, et confitebitur
Domino. Et hoc est, exsurge, psalterium, id est
caro, divina operans. Et exsurge cithara, id est caro