PL 191, col. 533

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Pellicanus pravitatum immensitas; Campensis, scelerum colluvies;
Translator ad eumdem, Donec praetereat malitia;
Sanctes, Contritiones;
Chaldaeus, tumultus. Et hi omnes sub nominandi
casu. Soli interpretes pro Cajetano, casu accusante
verterunt. Donec transibit anima mea, supple confractiones.
Denique haec non ita magno conciliantur
impendio.
VERS. 3.-- Ad Deum qui benefecit mihi. Hieronymus, ultorem meum;
Pellicanus, Deum facientem consummationem
super me; Interpretes pro Cajetano, Deum
complentem super me; Pratensis, retribuentem super
me; Sanctes, retribuentem mihi; Munsterus, qui
transfigit causam mihi impendentem; Paraphrasis
Campensis, qui perficiet quae coepit in me. In Hebr.
sunt vocabula duo duntaxat GOMER ALAI.
Prius significat consummare, et perficere, reddere et retribuere.
Unde Ra. Da. teste ipso Sancte, exponit reddentem misericordiam:
et id procul dubio sit,

quando vindictam exercet in cacodaemones et inimicos
animarum nostrarum, quod est nobis benefacere,
et causam nostram agere. Certe nostra lectio
nil abest a veritate Hebraica. Ob id volumus varias
versiones recensere, ne quis putet in quamlibet incidens,
aliud in Hebraeo haberi, quam simpliciter
legimus. Quidam enim sibi permittunt longam circuitionem
vertendo, et vix apiculum sinunt addi dilucidioris
sensus causa in editione Vulgata.
VERS. 4.-- Misit de coelo et liberavit me, dedit
in opprobrium conculcantes me. Secunda clausula
nempe dedit in opprobrium conculcantes me; in Hebraeo,
habet solum duo verba HEREPH
SOAPH. Prius significat probris affecit, alterum conculcantem
vel devorantem me. Ob id poterant jungi
ambo ad priorem sententiam, et referri ad verbum liberavit,
proxime praecedens; vel per se distingui.

Si vere utique justitiam. Titulus: In finem, ne
corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione.
[Aug., Cassiod.] Commendat hic Propheta homini
justitiam monens vere eum loqui justitiam; eos
quoque et maxime Judaeos redarguens, qui non
vere justitiam loquuntur. Judaei enim qui ante
dixerant: Magister, scimus quia verax es, et a
Deo venisti [(Matth. XXII)]
, mortem ejus inclamaverunt,
et regnum ejus abjuraverunt, dicentes: Non
habemus regem nisi Caesarem [(Joan. XIX.)]
Qui hic
redarguuntur. Et est sensus tituli: Psalmus hic dirigens
nos in finem. Hic agit ne, tu Pilate, vel Judaee, disperdas
vel corrumpas David in tituli inscriptione,

id est, ne neges Christum regem quem titulus dicit.
Intentio: Monet ne quis regno Christi contradicat.
Modus: Tripartitus est psalmus. Prima pars est exprobratio
Judaeorum, ne nos similia faciamus. Secundo
quae eis sit retributio dicit, ibi, Deus conteret
dentes. Tertio ostenditur correctio justorum de
ultione iniquorum, ibi, laetabitur justus. Christus
ergo loquens contra Judaeos ait, o
VERS. 1.-- « Si vere utique justitiam loquimini,
recte judicate, filii hominum. »
Filii hominum. [Gl. int., Aug.] Id est prophetarum,
vos utique loquimini justitiam labiis, quasi loqui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.