PL 191, col. 539

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Laetabitur justus. [Cassiod., Aug.] Tertia pars,
ubi ostenditur correctio justorum de ultione iniquorum.
Quasi dicat: Malos absorbet ignis. Haec autem
non est sine fructu bonorum. Quasi dicat, justus
qui fidem habet, et si aliquid in eo lavandum est, laetabitur justus;
et si molestiis pressus cum viderit
vindictam hanc praesentem, non tamen gaudet,
pro poena eorum, sed quia non in illa est, sed manus
suas, id est opera lavabit in sanguine peccatoris, id
est in poena et morte peccatoris, quam videt. Unde
Salomon: Stulto pereunte, sapiens astutior erit [(Prov. XIX)]
.
VERS. 11.-- « Et dicet homo: Si utique est fructus
justo; utique est Deus judicans eos in terra. »
Et dicet, [Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] id

est tractabit apud se homo, id est rationalis, quod
non ex casu hoc eis contigit, sed pro vindicta peccati.
Hoc enim dicet utique Deus est judicans eos, id
est malos, in terra, etiam ista, ubi florere videntur.
Quod probat a contrario si, id est quia, utique est
etiam hic justo fructus, licet hic presso. Ac si diceret:
Sicut justo judicio Dei fit 123 ut justus amplius
justificetur, ita eodem juste permittitur ut sordidus
magis sordescat [(Apoc. XXII)] . Vel ita secundum aliam
litteram, quam ponit Augustinus, quae est; Et dicet
homo. Ergo est fructus justo. Ergo est Deus, judicans
eos in terra, et infert ex duobus praemissis.
Dixit enim malos hic absorberi et justum lavari. Et
hoc est, dicet homo rationalis, quia justus lavat
manus suas. Ergo et hoc est, fructus justo hic. Et

quia ignis absorbet malos, ergo Deus judicans eos
in terra, etiam ista, ubi florere videntur.
COLLATIO IN PSALMUM LVII: « SI VERE UTIQUE JUSTITIAM, » etc.
VERS. 1.-- Si vere utique justitiam loquimini.
Hic est una particula in Hebr: nempe ELEM,
quae modo significat collectionem, modo certe, aliquando mutum.
Unde Pratensis vertit, an certe mutam
justitiam loquimini? Sanctes, Munsterus, pro utique
posuerunt, o congregatio, o concilium. Hieronymus,
Nebiensis, Pellicanus, interpretes pro Cajetano
dixerunt, vere utique. Chaldaeus consentit.
Et quanquam sententia aliorum sit digna, tamen,
si velimus sic confundere omnia, nunquam erit finis.
VERS. 2.-- Furor illis secundum similitudinem
serpentis. Sanctes, Munsterus, Chaldaeus, interpretes
pro Cajetano, et Campens. pro furore, ponunt venenum.

Hieronymus, Nebiensis, Pratensis, Pellicanus,
translator ad Campensem, ipsum ponunt furorem instar
LXX, quia dictio Hebr. HAMATH, ambigua
est.
VERS. 5.-- Quae non exaudiet vocem incantantium,
et venefici incantantis sapienter. Versiones satis conspirant.
Pratensis, ut non audiat vocem incantantium,
venefici incantantis incantationes docti; Munsterus, quae renuit audire vocem incantantium, atque
magi qui eruditus est magicas artes.
Caeteri consimiliter.
Hieronymus, ut non audiat vocem murmurantium,
nec incantantis incantationes callidas. Augustinus
usus est alia editione, quia contextus ejus
habet simul et interpretatio: Et medicamenti medicati
a sapiente. Nam Graecus aliter legit φαρμακοῦτε
φαρμακευομένη παρὰ σοφοῦ, id est incantata a venefico
sapiente, et venefici, quae incantatur a sapiente.
VERS. 7.-- Ad nihilum devenient tanquam aqua
decurrens. Sic Hieronymus et Nebiensis, dissolvantur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.