PL 191, col. 540

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

quasi aquae quae defluunt. In Hebr pro eo quod est decurrens
sunt duae particulae IITHHALCU
LAMO, ad verbum ibunt sibi. Et certe LXX, et Hieronymus
recte interpretati sunt. Alii aliud volunt.
Munsterus, atque pertranseant in seipsis; Pratensis, velut aqua abeant sibi;
Sanctes, ambulabunt sibiipsis;
Pellicanus, abeant sibiipsis; Paraphrasis Campens.
melius concordat cum LXX et Hieronymo, diffluant sicut aqua natura labiles.
Videntur enim
aliae translationes, nescio quid diversi sensus praetendere,
ad verbum forsan hithpael aspicientes,
quod juxta Eliam aliquando fictionem quamdam vel
opinionem significat, id est qui sibi videatur recte
ambulare.
Intendit arcum suum donec infirmentur. Consentit
Hieronymus, intendit arcum suum donec conterantur,
ut verbum intendit, respiciat Deum. Pratensis, Sanctes,
Munsterus, Campens. vertunt pluralitive, et
referunt ad sagittas, dirigent sagittas suas, sint ac

si essent excisae, vel ac si confringantur; Munsterus, dum intendunt sagittas suas, exterminentur.
Et hac
ratione sensum convertunt; quod non possum satis
mirari, cum manifestum sit in Hebr. voluminibus
legi unice verbum intendit IIDOC. Si liceat ad
hunc modum ludere in Scripturis, erunt tandem tot
sensus quot capita. Quod nolim in cujusquam injuriam
dici.
VERS. 8.-- Sicut cera quae fluit auferentur.
Hieronymus, quasi vermis tabefactus pertranseant;
Sanctes, sicut limax qui liquefit pergent; Pratensis, velut coclea quae liquefit perget;
Munsterus, instar
limacis defluentis quisque eorum abeat. Et item caeteri.
Hebr. SCABELUL TEMES. Septuaginta
verbi relinquentes corticem, attenderunt vigilanter
quid per hanc similitudinem insinuaretur, nempe
impiorum exterminium, quod per liquefactionem
apposite significatur, et cujuslibet rei fuerit, seu
vermis, sive cerae, aut id genus, nihil detrahitur

sensui. Jamque saepius inculcatum est illud Hieronym.
aut simile quidpiam. Dum interpretationis κακοζήλιαν
sequimur, omnem decorem translationis
amittimus; et hanc esse relativam boni interpret., ut
idioma alterius linguae, suae linguae exprimat proprietate.
Hujus rei habes argumentum, I Reg. XXIV:
Hebraei dicunt tegere pedes suos, et vertimus ad purgandum
ventrem LAHASEC RAGLAU, ad tegendum
pedes suos. Et, Judic. III, MESIC
RAGLAU, tegens pedes suos. Editio nostra habet purgans
alvum. Proinde dum non sit damnum in sensu, tropi
Hebraici veniunt exponendi: licet oporteat discedere
a sonis verborum.
Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Hieron. quasi abortivum mulieris.
Consimiliter et caeteri, abortivum
vel talpa, quae non vident solem. Et si eodem
tendat sensus, nempe quod ubi ignis vindictae
divinae, aut concupiscentiae ceciderit, impius ad nihilum

redigitur. Tamen potest esse varia lectio in
Hebraeo. Siquidem vocula Hebraica citra notulas
punctorum potest legi NEPHEL, id est abortivum,
vel NAPHAL, id est cecidit. Et ESCH simpliciter,
id est ignis. Vel ESCHETII, hoc est mulier
vel talpa.
VERS. 9.-- Priusquam intelligerent spinae vestrae
rhamnum. Omnes concordant praeter Sanctem et
Munsterum, qui ita vertunt, priusquam sentiant lebetes
vestri, vel ollae vestrae ignem rhamni. Hebr.
SIROTECHEM anceps est.
Sicut viventes, sic in ira absorbet eos. Videtur satis
intolerabile, quod Sanctes et Munsterus hic verterunt:
ille, sicut caro cruda, sic ira ut turbo perdet
eos; hic, sicut crudum quid, sic furor exagitat eum.
Opinor, subaudierunt BASAR. Nam BASAR
HAI est caro cruda recens. Quod quare fecerint non
liquet. Credo si quidpiam simile reperirent in Septuaginta,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.