PL 191, col. 542

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Hebr. PEAMAU, id est pedes suos, vel gressus.
Sed PAAM, valde multiplex est. Significat
autem interdum fortificare, ut Judic. XIII, ubi
habemus, Spiritus Domini esse cum eo. Hebraei dicunt, ad roborandum eum
LEPHAAMO. Porro
fortitudo et opera in Scripturis, passim intelliguntur
per manus.
PSALMUS LVIII.
PSALMI TITULUS: « IN FINEM NE CORRUMPAS, vel DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, QUANDO MISIT SAUL ET CUSTODIVIT DOMUM EJUS, UT INTERFICERET EUM. »
VERS. 1.-- « Eripe me de inimicis meis, Deus
meus; et ab insurgentibus in me libera me. »
Eripe me de inimicis meis, Deus meus. [Aug., Cassiod.,
Aug., Hier., Cassiod.] Factum est hoc in carne
Christi, fiet et in membris, dum vero qui sine macula

est, hoc petit. Quod necessario exspectamus
ostendit. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus
et angeli ejus, insurgere quotidie super nos, et illudere
velle infirmitati et fragilitati nostrae, et deceptionibus,
suggestionibus, tentationibus quibuscunque
laqueis irretire, cum adhuc in terra vivimus. Et nota
quod quatuor sunt genera adversariorum, quae hic
distinguuntur, scilicet inimici qui nocendi votum habent,
nec tamen hoc ardenter appetunt; insurgentes
qui jam commoti et animo parati sunt; operantes,
qui jam dura mente scelus opere complent; viri
sanguinum, qui non solum contumelias ingerunt,
sed etiam fundunt sanguinem: quod fecerunt Judaei
qui Christum prius, post etiam apostolos occiderunt.
De iis ergo ait, eripe me de inimicis meis, qui me odio

habent, Deus meus, et libera me ab insurgentibus in
me, qui verbis nocent.
VERS. 2.-- « Eripe me de operantibus iniquitatem;
et de viris sanguinum salva me. »
Eripe me de operantibus iniquitatem, [Gl. int.,
Aug.] scilicet qui colaphizant, etc. et hujusmodi; et salva me de viris sanguinum,
scilicet qui justum,
id est Christum occiderunt, post et suos.
VERS. 3.-- « Quia ecce ceperunt animam meam;
irruerunt in me fortes. »
Quia ecce ceperunt animam. [Cassiod., Gl. int.,
Cassiod., Aug.] Loquitur hic Christus in persona
sua. Quasi dicat: Eripe, salva. Quid enim illi tibi
faciunt? utique mala, quia ecce ceperunt animam

meam, scilicet vitam corporalem, quia irruerunt
cum impetu in me humilem fortes in temporalibus,
scilicet abundantes, qui non ponunt Deum adjutorem
suum, sed sperantes in divitiis praevaluerunt in vanitate
sua. 124 Vel fortes etiam sunt superbi qui
praesumunt de justitia sua, qui insultant Christo
conviventi cum peccatoribus, quibus non est opus
medicus; sed eum occiderunt tanquam justi reum:
sed tamen non est in eo iniquitas. Et hoc est, irruerunt
in me fortes, id est de justitia superbi, quasi
in reum, sed in me peccatum non invenerunt. Unde
subdit:
VERS. 4.-- « Neque iniquitas mea, neque peccatum
meum, Domine: sine iniquitate cucurri et
direxi. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.