PL 191, col. 543

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Neque tamen iniquitas mea, [Aug., Cassiod., Hier.,
Aug., Alcuin.] quam in eos fecerim, causa fuit quare
irruerunt, neque peccatum meum, quod in me sit
aliquomodo. Vel, neque iniquitas mea, id est malevolentia
fuit causa, neque peccatum meum, operis. Domine,
sed sine iniquitate cucurri viam hujus mundi.
Unde alibi: Exsultavit ut gigas ad currendam viam [(Psal. XVIII)]
.
Et direxi distortos quantum in me est.
Vel, secundum aliam litteram. Et dirigebar ad te. Et
ideo
VERS. 5.-- « Exsurge in occursum meum, et
vide; et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel. »
Exsurge, [Aug., Alcuin., Aug.] qui dormire videris,
id est adjuva me. Exsurge dico, in occursum
meum, quasi curro ad te moerendo, et tu occurre

mihi, et redde pro merito. Et vide, id est fac videri
quomodo ad te curro, et alios dirigo, ne pravum
putent quod rectum est, et sequantur. Vel ita, exsurge
in occursum meum et vide, id est innotesce,
et fac videri quod exsurgis in occursum meum, id
est quod tibi aequalis sim. Occurrere enim non nisi
de aequalibus dicitur. Christus enim non desiit esse
aequalis Patri, licet pro nobis factus sit infirmus, qui
seipsum exinanivit formam servi accipiendo [(Philip.
II)] . Unde in Evangelio se gallinae comparat, dicens: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare
filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos
suos sub alas, et noluisti
[(Matth. XXIII)]
. Nulla enim
avis adeo videtur infirmata propter pullos, quemadmodum

gallina, cujus vox raucescit, fit hispidum
totum corpus, deponuntur alae, laxantur plumae. Et
ea est materna pietas, vel charitas, quae invenitur
infirmitas. Sic et Christus propter nos infirmatus
est, ut nostram tolleret infirmitatem; sed in ea tamen
infirmitate occurrit aequalis Patri. Ita enim assumpsit
quod non erat, ut non amitteret quod erat.
Ita ergo se exinanivit, quod dignitatem quam habebat
cum Patre, nobis non demonstravit. In ipsa ergo
infirmitate agnoscendus est Patri aequalis, non visione
corporali, sed fide, ut quod videre nondum
potuimus, saltem credamus; et dum hoc credimus
in nobis, ad Patrem ascendit. Unde Mariae Magdalenae,
cui primo post resurrectionem apparuit ait: Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem
[(Joan. XX)] .
Quid est hoc, noli me tangere? Nonne
postea mulieres redeuntes a monumento adoraverunt
eum, et pedes ejus tenuerunt? [(Matth. XXVIII.)] Sed
hic agit de tactu mentis, non corporis, id est non
solum credas quod vides, ne haereat nimis humanitati
meae aspectus tuus quasi tactus tuus. Hoc ideo
dico, quod nondum ascendi ad Patrem meum, utique
in corde tuo, quia nondum, postquam vidisti me
mori, credis me Patri aequalem. Attende quibus
gradibus ascendit. Coepit enim ab infirmitate, et paulatim
ascendens ad gloriam resurrectionis, et ad
Patris aequalitatem pervenit. Deinde sequitur oratio
pro gentibus convertendis, cum ait, et tu, Domine,
Deus virtutum coelestium, Deus Israel, scilicet qui
videris Deus unius gentis, quae te colit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.