PL 191, col. 544
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
VERS. 6.-- « Intende ad visitandas omnes gentes,
non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. »
Intende ad visitandas omnes gentes, [Aug., Gl. int.,
Cassiod.] quia infirmae sunt omnes, ut omnes congregentur
ad nuptias. [(Matth. XXII)] Dico, intende, et tamen non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem,
ita
ut relinquas peccata impunita, sed persequere, puni,
converte. Et ita facit, quia nulla peccata relinquit impunita,
quia vel homo poenitens, vel Deus judex punit.
Vel ita, est quaedam iniquitas, quam qui facit, ejus non
miseretur Deus ad salutem. Haec est defensio peccatorum,
quando defendit homo quod Deus odit. Unde: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret [(I Joan. V)]
.
Et est, non miserearis omnibus qui
operantur iniquitatem, id est, illud peccatum quod
est ad mortem, pro quo non est orandum. Vel ita,
visita omnes gentes; et tamen, non miserearis omnibus
Judaeis, et si quibusdam.
PARS II. Διάψαλμα. VERS. 7.-- « Convertentur ad
vesperam, et famem patientur ut canes; et circuibunt
civitatem. »
Convertentur. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Secunda
pars, ubi orata salus affirmatur gentium, et oratur
salus Judaeorum. Dico, intende, et vere intendes,
quia convertentur gentes ab idolis, ad vesperam, id
est in ultima aetate saeculi. Et famem convertendi
alios, patientur, qui dolebunt, si non poterunt convertere, ut canes,
scilicet latrando contra hostes, et
circuibunt civitatem, id est munient Ecclesiam contra
haereticas impugnationes. Et
VERS. 8.-- « Ecce loquentur in ore suo, et gladius
in labiis eorum, quoniam quis audivit? »
Ecce, [Cassiod., Gl. int., Aug., Gl. int., Aug.] scilicet
in manifesto, loquentur in ore suo, ad informationem
fidelium et haereticorum impressionem, et
gladius Spiritus sancti, quod est verbum Dei. Vel mors,
alia littera, quod idem est; illo quippe gladio
occidunt malos, ut vivant; boni percutiunt, ut sanent,
erit in labiis eorum, et vere quoniam qui audivit
talia, alia littera, qualia scilicet praedicabunt? nullus.
Ita omnes mirabuntur. Vel ita secundum litteram
nostram. Ideo frequens praedicatio est in labiis,
quoniam quis audivit eos? quasi pauci audient eos.
VERS. 9.-- « Et tu, Domine, deridebis eos; et ad
nihilum deduces omnes gentes. »
Et [Cassiod., Aug.] eos qui non audient, tu, Domine,
deridebis in futuro. Et omnes gentes, quae te
non venerantur, ad nihilum deduces tunc. Vel ita ab
illo loco, convertentur. Hic agit de Judaeis, sic, dixi,
non miserearis, omnibus Judaeis, quibusdam vero
misereberis, tu, quia convertentur ad vesperam, id
est scrius post ascensionem, et missum Spiritum,
quod antequam crucifigerent debuerunt facere; et
famem, convertendi alios, patientur ut canes. Gentes
ante dicebantur canes pro immunditia, sed et Judaei
se canes, id est peccatores, cognoscunt, ut mulier
Chananaea, quae se humiliter recognoscens, ait: Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa