PL 191, col. 57

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

septem nec non et octo [(Eccle. XI)]
; et Michaeas: Suscitabimus
super eos septem pastores, et octo primates [(Mich. V)]
.
Bene igitur hic liber in hoc numero psalmorum
est editus, cujus partes utriusque Testamenti
significant doctrinam, ut per hoc ostendatur in hoc
libro utriusque Testamenti contineri mandata.
Distinguitur autem liber iste per tres quinquagenas,
quibus tres status Christianae religionis significantur,
quorum primus est in poenitentia, secundus
in justitia, tertius in laude vitae aeternae. Quocirca
prima quinquagena terminatur in poenitentia,
scilicet Miserere mei Deus, secundum, etc. [(Psal. L)] :
secunda in justitia, Misericordiam et judicium cantabo
tibi, Domine [(Psal. C)]
; tertia, in laude vitae
aeternae, scilicet Omnis spiritus laudet Dominum
[(Psal. CL)] .
Et quia haec ita docet, David in lib. hoc,
ideo haec triplex fit psalmorum distinctio.
[REMIG.] Notandum quoque hanc Scripturam plus
caeteris in ecclesiasticis frequentari officiis, quod
ideo fit, quia in hoc libro consummatio est totius
theologicae paginae; hic enim describuntur praemia
bonorum, supplicia malorum, rudimenta incipientium,
progressus proficientium, perfectio pervenientium,
vita activorum, speculatio contemplativorum.
Hic etiam docetur quid peccatum auferat,
quid poenitentia restituat, quid poenitens peccati conscius
dicat, scilicet Domine ne in furore tuo arguas
me, etc. [(Psal. VI)] ; et alibi: Miserere mei, Deus,
secundum magnam, etc. [(Psal. L)] , et quid per poenitentiam
assequatur, subjungit: Docebo iniquos vias

tuas, et impii ad te convertentur [(ibid.)]
. Per quod
ostenditur nulli quantumcunque delinquenti de venia
ac de misericordia Dei fore diffidendum, assumpta
poenitendi humilitate. Cum enim cernimus David
homicidam et adulterum per poenitentiam factum
doctorem atque prophetam, nulli poenitentiam agendi
locus diffidentiae relinquitur. Sicut et de Sauli
conversione, ejusdemque in apostolum promotione
de Dei misericordia plene certificamur. Unde et
Epistolis ejus plusquam aliorum, sicut prophetia
David Ecclesia in officiis utitur. Ideo quoque haec
prophetia in frequentiori usu habetur, quia inter
alias dictorum excellit apertione. Ea quippe quae
alii prophetae obscure et quasi per aenigmata dixerunt

de passione et resurrectione Christi, et aeterna
genitura et de caeteris mysteriis, David prophetarum
excellentissimus ita evidentissime aperuit, ut
magis videatur evangelizare quam prophetare. His
consideratis intueri restat quis titulus, quae sit ejus
materia, quae intentio; quis modus tractandi. Est
itaque titulus talis:
Incipit liber Hymnorum, vel Soliloquiorum Prophetae
de Christo.
Liber dicit et non libri, contra illos qui dicebant
plures libros esse propter quinque psalmorum distinctiones
quae fiunt per fiat, fiat. Quibus quoque
Hieronymus consentit, sed haec illorum non valida
est ratio. Licet enim quinque sint distinctiones,
non tamen ideo quinque libri sunt dicendi, sicut plures

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.