PL 191, col. 56

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Hic enim numerus celeberrimis annotatur
mysteriis. Constat enim ex octogenario et septuagenario:
et octogenarius idem significat quod octonarius,
et septuagenarius idem quod septenarius.
Octonarius vero octavam significat resurrectionis,
quia cum sint VI aetates viventium, et VII morientium,
octava aetas erit resurgentium: quae ex tunc
coepit, quando animae quiescere coeperunt in passione
Christi. Per septenarium vero significatur
tempus hujus vitae, quae septem dierum repetitione
agitur. Recte ergo compositus est liber iste in tali
numero psalmorum, cujus partes praefata notant
mysteria, quia sic nos in hujus vitae septenario operari
ac vivere docet, ut in octava resurrectionis non

induamur diploide confusionis, sed stola geminae
glorificationis.
Vel ideo in hoc numero psalmorum est compositus,
quia ut diximus hic numerus constat ex octogenario
et septuagenario, qui idem significant quod
octonarius et septenarius. [AUG.] Octonarius vero
significat Novum Testamentum. Patres enim Novi
Testamenti ogdoadi, id est, octonario deserviunt;
observant enim octavam diem resurrectionis Christi,
id est Dominicam et octavas sanctorum, exspectantes
octavam resurrectionis. Per septenarium
vero significatur Vetus Testamentum, ideo quia
Veteris Testamenti Patres hebdomadi, id est septenario
serviebant. Observabant enim septimum diem
septimam septimanam, septimum mensem, septimum

annum. Et septimum annum septimae decadis,
qui et jubileus dicitur. Unde Salomon: Da partes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.