PL 191, col. 55

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

hujus apologiae auctori, si quosdam acrius reprehendat quam vellent. Vir enim candidus et praecipitis
novitatis impatiens rem Christianam forsitan hac via periclitatum iri reformidavit. Et vide quid indoctum
vulgus existimare poterit obrutum tot versionibus tam dissidentibus non solum a Vulgata, sed inter sese
quoque longissimo intervallo, profecto testatos audeam bonos viros non esse modestiae partes tam faciliter
et libere a communi editione recedere, vel suam tanquam absolutam et eam solam in vulgus intrudere. Aliud
est indicare Hebraismum, seorsumque aperire locum eumdem varie posse transferri; aliud propria cupidine,
et minimo cum judicio de re gravissima suum phantasma edere; ac velut indigestum cibum in vulgi conspectum
evomere. Utinam vero quos habet Lutetia in ea lingua absolutissimos, sed modestissimos, suum judicium,
quod quam acerrimum habent, de hujusmodi ferrent aliquando, tum animadvertere liceret multos hujus
aetatis sciolos magis novitatis et animi ostentandi causa, ne dicam lucri, varias editiones proecipitasse,
quam ut puram et integram Scripturam haberemus. Nam qui prodesse cupit et non est dementatus, ita
rem instituit, ut tum maxime negotium non facessat cum rem aggreditur, atque adeo de pollicita utilitate
grande incommodum non faciat egredi. Utere itaque his commentariis, amice lector, et apologiam amplectere,
si quidem diligis Ecclesiae auctoritatem, et pessundandos veterum doctorum in Psalterium commentarios
non cupis. Caeterum si venia deprecanda est aliquando typographis, quod omnia tam correcte non licet excudere,
equidem Joannes Lodoicus Tiletanus optimo jure etiam si non deprecetur suae diligentiae fidens, tamen
venia dignus est. Quantum enim laboratum sit in exemplari veteri manuscripto non facile exprimi posset; nam
praeter hoc quod innumeris scateret mendis, tum in orthographia, tum in distinctionibus constituendis, etiam
ita lectu difficile erat, ut bonam partem dictionum potius divinare quam legere liceret. In Hebraeis autem vocabulis
nihil mendorum adnotavimus, tametsi in aliquot paginis erratum sit, quod non liceret tempestive
apud typographum adesse cum prima quoque folia inciperet excudere. Sed id raro et in paucissimis paginis
primum datis praelo id accidit. Vale.
PETRI LOMBARDI IN PSALMOS DAVIDICOS COMMENTARII. PRAEFATIO.
Cum omnes prophetas Spiritus sancti revelatione
constet esse locutos, David prophetarum eximius
quodam digniori atque excellentiori modo,
velut tuba Spiritus sancti, quam alii prophetavit
[CASSIOD.]. Alii namque prophetae per quasdam rerum
imagines atque verborum integumenta, scilicet
per somnia ac visiones, facta ac dicta prophetarunt.
David autem solius Spiritus sancti instinctu
sine omni exteriori adminiculo, suam edidit prophetiam.
Unde convenienter dicitur liber iste Soliloquiorum.
[HIER. et REMIG.] Dicitur quoque Psalterium,
quod nomen accepit a quodam musico instrumento,
quod Hebraice nablum, Graece psalterium,
a Graeco ψάλλειν quod est tangere, Latine

organum dicitur, quod est decachordum et a superiori
reddit sonum per manuum tactum. Ab illo
autem instrumento ad litteram ideo nominatur liber
iste, quia ad vocem illius instrumenti David decantabat
psalmos ante arcam in tabernaculo Domini.
Et quemadmodum singulae modulationes illius instrumenti
vocabantur psalmi, ita et singulae istius
libri particulae vel clausulae. Juxta spiritualem quoque
intelligentiam bene ab illo instrumento nomen
sortitur, quia sicut illud instrumentum est decachordum,
ita liber iste docet observantiam decem
mandatorum. Et sicut illud instrumentum reddit
sonum a superiori per manuum tactum, sic liber
iste docet bene operari, non pro terrenis, sed pro
coelestibus, quae sursum sunt.
Consistit autem liber iste in centum et quinquaginta
psalmis, non praeter altioris significantiae rationem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.