PL 191, col. 59

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Soliloquiorum. Sicut autem prophetia diversis fuit
modis, ita etiam secundum diversa tempora.
Est autem prophetia alia de praesenti, alia de praeterito,
alia de futuro. De praesenti, ut Elisabeth: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? [(Luc. I.)]
De praeterito, ut Moyses: In principio
creavit Deus coelum et terram [(Gen. I)]
. De futuro,
ut: Ecce virgo concipiet, etc. [(Isa. VII)] . Et sit prophetia
per bonos, ut per Isaiam, Jeremiam et alios.
Et per malos, ut per Balaam, Caipham et alios.
Item prophetia alia secundum praescientiam Dei,
quam necesse est omnibus modis impleri, etiam
secundum tenorem verborum, ut: Ecce virgo concipiet [(ibid.)]
,
alia secundum comminationem, ut: Quadraginta dies sunt, et Ninive subvertetur
(Jon.

III), quae non secundum verborum superficiem, sed
tacitae intelligentiae significatione impletur.
Prophetae per excellentiam cum dicitur Propheta
sine adjectione proprii nominis intelligitur David,
ut cum dicitur Apostolus intelligitur Paulus, et Urbs
Roma. Haec autem dicit contra quosdam qui dixerunt
plures fuisse psalmorum scriptores, vel auctores,
eo quod eorum nomina in titulis habeantur, ut
Asaph, Heman, Ethan et Idithum, quod pro mysteriorum
significatione quae ex interpretationibus nominum
percipitur factum esse in libro ostendemus. Non
ergo illi auctores psalmorum fuerunt, sed positio
nominum rationi servit mysteriorum.
De Christo. Ecce de quo agunt Soliloquia, de
Christo toto, id est de capite et corpore.
Materia itaque hujus libri est totus Christus,
scilicet sponsus et sponsa. Intentio, homines, in
Adam deformatos, Christo novo homini conformare.
Modus tractandi talis est. Quandoque agit de
Christo secundum caput, aliquando secundum corpus,
aliquando secundum utrumque. De Christo autem
agit secundum caput tribus modis. Quandoque
secundum divinitatem ut, Tecum principium [(Psal.
CIX)]
, aliquando secundum humanitatem, ut, Ego
dormivi et somnum coepi [(Psal. III)]
; aliquando per
transumptionem, ut quando utitur voce membrorum,
sicut ibi, Longe a salute mea, etc. [(Psal. XXI)] .
Et ibi, Deus, tu scis insipientiam meam, etc. [(Psal.
LXVIII)] . Item de Ecclesia, tribus modis: Aliquando

secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos,
interdum secundum malos qui sunt in Ecclesia
corpore, non mente; nomine, non numine.
De ordine quoque psalmorum, qui a serie historiae
discordant quaeri solet, quare scilicet non sunt
eo ordine dispositi quo compositi. Quod non esse
liquet, cum historia de qua agitur, in Miserere mei,
Deus [(Psal. L)]
, praecesserit illud, de quo agitur, in Domine quid multiplicati sunt
[(Psal. III)]
. Et: Benedictus
Dominus Deus meus qui docet manus meas,
etc. [(Psal. XVII)] , ante ambos praedictos psalmos
editus fuerit. Ad quod dicitur, quia si in quibusdam
possit reddi ratio ordinis, non tamen in omnibus.
Neque tamen sine ratione ita dispositi sunt.
Esdras namque propheta, qui Psalterium et totam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.