PL 191, col. 60

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

bibliothecam a Babyloniis combustam instinctu Spiritus
sancti reformavit, eodem Spiritu revelante,
psalmos ita disposuit, eisdem et titulos apposuit,
qui sunt quasi claves psalmorum, Sicut enim per
clavem intratur in domum, ita per congruas titulorum
expositiones, subjectorum clarescit intelligentia
psalmorum. Haec autem circa totum librum
advertenda sunt.
Praeter haec autem in singulis psalmis quaedam
specialia consideranda sunt.
[HIERON. in Comment. ] De primo itaque psalmo
videamus, ubi considerandum est quare ei titulus
non praeponitur sicut et aliis, quae sit ejus materia,
quae intentio, quis modus tractandi. [CASSIOD.]
Hinc primo psalmo, ideo titulus non apponitur, quia

psalmus iste principium est et praefatio, et caput libri,
sicut in sequenti dicitur: In capite libri scriptum
est de me: et de illo agit, qui est omnium principium,
id est, de Christo, qui non habet principium.
[HIERON in Comment. ] Ideo itaque titulo caret, ne
titulus praescriptus, libri caput et initium videretur;
vel etiam ideo quia iste psalmus, quasi titulus
et prologus est sequentis operis. Continet enim
summam et materiam totius libri. Materia autem
hujus psalmi eadem est, quae et totius libri scilicet
Christus integer. Similiter intentio. Modus autem
tractandi talis est. Bipartitus est psalmus. Primo,
agit de beato viro, per beatitudinem nobis blandiens.
Secundo, agit de ultionibus iniquorum, terrens
nos adversis, ibi: Non sic impii, non sic. De

beato autem viro agit hoc modo: Primo versu
ostendit eum immunem ab omni malo; secundo,
plenum omni bono in se, inde utilem aliis, et hoc
usque ad partitionem. Ad ostendendum vero eum
immunem ab omni malo, utitur comparatione veteris
hominis, scilicet Adae, ostendens illum plenum
esse omni malo, quia non valet melius ostendi
cujusque rei excellentia, quam si sui contrarii vilitas
atque oppressio vel depressio non taceatur
Ostendit itaque veterem Adam triplici genere peccandi,
diliquisse, scilicet cogitatione, voluntate
et actu, verbi doctrina vel consuetudine. Item:
Cogitatio large accepta tria complectitur, scilicet
primum motum animae qui est venialis culpa, delectationem

atque consensum quae sunt mortalia.
Qui ergo peccat, consensu et cogitatione peccat.
Qui vero nec cogitatione peccat, nec consensu, vel
delectatione. Hic autem tria genera peccandi notat
per tria verba scilicet: Abiit, stetit, sedit. Per abiit,
peccatum voluntatis; per stetit, peccatum operis, per sedit
peccatum verbi, vel consuetudinis. Abiit ergo
Adam a Deo, non loco, [CASSIOD.] sed dissimilitudine,
cum persuasioni diaboli et Evae consentiens a
Deo recessit; [ALCUIN.] stetit, cum pomum vetitum
comedens, in peccato delectatus est; sedit, cum se
excusando et culpam in Creatorem referendo in
superbia confirmatus est [(Gen. III)] , dicens: Mulier
quam dedisti mihi seduxit me, [AUG.] non valens
redire nisi per eum liberatus, qui nihil horum habuit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.