PL 191, col. 75
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
proxime praecedentem: Tunc loquetur ad eos,
quo sententiae aptius cohaererent. David enim in superioribus
nominaverat Deum in tertia persona, ob
id apposite intulit post punitionem malis comminatam:
Constitutus sum rex ab eo, in persona Filii,
non obstante concilio iniquorum. Versus etiam continuo
sequens eo modo ordinatus subnectitur: Dominus
dixit ad me, quia sequendo anxie lectionem
Hebraicam, sermo transit a persona verbi tertia in
primam, et mox de prima in tertiam, juxta quod
suggerebat impetus Spiritus, qui ut vult spirat [(Joan. III)] ,
et mentem prophetae tangit. Boni autem
interpretes licet eodem spiritu tangantur, tamen
attemperant se proximius humanae consuetudini,
quod et spiritus ipse passim facit, nonnunquam et
super humanum sensum.
Hic Faber magis probat lectionem, quam invenit
in exemplari Coelestinorum Parisiensium: videlicet, Ego autem unxi regem meum,
quam alias quaslibet.
Nam Hieronymus juxta Hebraeum vertit, ego autem
ordinavi regem meum. Quem sequitur Pellicanus,
Sanctes Pratensis, Munsterus Hebraismo addictissimi, constitui regem meum.
Campensis et interpretes
pro Cajetano, praefecit regem meum; tamen Campensis
in versione habet ungam. Sed Faber interim
secutus est (ut granditer praedicat) auctoritatem
principis apostolorum, qui in Actis IV, cap., palam
refert hunc psalmum: Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges
terrae, et principes convenerunt in unum, adversus
christum ejus. Deinde quasi alludens ad interpretationem
Fabri subdit: Convenerunt enim vere in civitate
ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum,
quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, etc. Quamvis
autem nihil verius quam quod Pater Filium
suum Jesum unxerit Spiritu sancto, oportebat tamen
advertere principem apostolorum respicere
Christi nomen, quem proxime commemoraverat;
nec cogebat ut diceretur referri ad versum, postea
in psalmo positum, quem non produxit ipse Petrus.
Caeterum vocula Hebraica NASAC teste Munstero,
in suis scholiis, significat libare et fundere; et quia
reges oleo perfundebantur cum regno praeficerentur,
utitur hic Propheta verbo NASAC, quae ostendunt
parvi referre ad sensum, seu legeris unxi, seu constitui,
tamen non erat sibi sapiendum.
In eodem versu, Praedicans praeceptum ejus. Hinc
in Hebraeo versus exorditur in prima persona
ASAPERAII EL HOQ ADONAI. Narrabo
praeceptum Domini. Utraque contextio suae
personae pro varietate respondet inviolato sensu, ut
praelibatum est. De diversa distinctione nil mirum,
cum hoc passim occurrat, mox causam reddemus.
Quia vero gravissima et plus quam ardua incipiebatur
materia, nempe de aeterna Filii generatione,
non inconcinne certe debuerunt LXX illinc versum
inchoare, ut caput sermonis respondeat capiti sententiae.
Cum autem semel poneretur duntaxat nomen Dei,
LXX addiderunt ad declarationem sensus,
pronomen ejus. Hieronymus et Pellicanus genitivum Dei,
interpretes pro Cajetano, ad praeceptum
MESSIACH, Dominus, etc. Sanctes simpliciter, narrabo
statutum, facta diastole, deinde; Dominus dixit, etc.
Et ad eumdem modum Pratensis, sed Munsterus
magis audet, Narrabo velut statutum, quod Dominus
dixit: et Campensis, Erudiam eum lege Domini. Sic
etiam apud me cogito, tu es Filius meus, etc. En
cernis quo tandem insaniae deveniemus: nisi ad unum
scopum ecclesiastici ritus tendamus, omnia certe
erunt confusa et incerta. At cum in progressu non
raro se offerant aliae et aliae versuum sectiones, in
editione Latina et Hebraea, operae pretium est et
hunc nodum dissolvere, et semel hoc loco dictum,
puta aliis locis ubi expostulat, repetitum. Siquidem
psalterium Hebraice lyrico carmine constat, ob id
non potuit Latine aut Graece pedum numerus aequaliter