PL 191, col. 74

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

id est per ea quae dicta sunt, intelligite quanta
facit Filius, [Aug.] et si per vos non sufficitis,
erudimini ab aliis. Ne autem inde superbiant, subditur.
VERS. 11. « Servite Domino in timore, et exsultate
ei in cum timore. »
[Aug.] Servite Domino, qui non sinit peccare, in
timore, ut qui stat, videat ne cadat [Cassiod.]. Ne
vero misera servitus videatur, addit, et exsultate ei,
[Aug.] quia timor Domini non est miseriae, sed
gaudii. Sed ne iterum in temeritatem catur, subditur cum tremore,
ne sit negligens exsultatio. [Cassiod.,
Aug.] Aliter totum, et loquitur Christus ad reges
terrae, quasi dicat: Constitutus sum rex, et nunc
me constituto rege, vos reges, qui judicatis terram,

ad litteram, ne contristemini, sed intelligite et erudimini;
expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo
est intellectus et eruditio; et expedit ut temere non
dominemini, sed Domino omnium serviatis et in
beatitudine exsultetis. Et hoc est quod sequitur:
Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Et.
VERS. 12.-- « Apprehendite disciplinam, ne
quando irascatur Dominus, et pereatis de via
justa. »
Apprehendite, etiamsi fugiat disciplinam Dei, scilicet
adversa. [Gl. int., Aug.] Apprehendite, dico,
quasi praesidium et munimentum. Nequando irascatur
Dominus, dubitative dicit, Nequando. [Aug.]

Haec autem dubitatio non est secundum Prophetam,
sed secundum illos qui cum dubitatione cogitant
iram Dei. [Cassiod.] Vel, nequando, dicit, propter
patientiam Dei, quia in hoc saeculo diu sustinet; Ne pereatis de via justa,
id est Christo sublati,
vel de operatione bona. [Aug.] A qua deficere magna
poena est, his scilicet qui dulcedinem justitiae
gustaverunt.
VERS. 13.-- « Cum exarserit in brevi ira ejus,
beati omnes qui confidunt in eo. »
Cum exarserit, quasi dicat: Apprehendite ne pereatis,
et ut beati sitis, quod plus est; [Alcuin.,
Cassiod.] quia cum exarserit modo non ardet, cum
castigat ut pater, sed in futuro ardebit, quia
nihil patientiae erit in brevi; [Cassiod., Aug.] quia

non singula horum separatim, sed simul omnia discutiet.
Vel in brevi, qui cum putent longe futurum ira ejus,
id est vindicta iniquorum, beati erunt omnes qui confidunt in eo,
et est sensus, [Aug.]
cum exarserit, id est cum venerit vindicta iniquorum,
non modo non attinget confidentes in
Deo, sed et beati erunt, quia ad regnum pervenient.
COLLATIO IN PSALM. II, « QUARE FREMUERUNT, » etc.
VERS. 6.-- Ego autem constitutus sum rex ab
eo super Sion montem sanctum ejus, Hebraeus,
NASACTI MALKI AL
TZION HAR QUODSI, Constitui regem meum, super
Sion montem sanctum meum, aut sanctitatis meae,
At LXX et subsequenter nostra traductio reddidit
sensum in passiva significatione per tertiam personam
pronominis, referendo ad Patrem, propter versum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.