PL 191, col. 73

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Aliter, per Sion, quae interpretatur specula vel speculatio,
intelligitur Ecclesia generalis, quae speculatur
gloriam Dei, et est mons eminentia virtutum
et firmitate. Et est, Ego autem constitutus sum rex
ab eo, hoc non mutatur. Super Sion montem sanctum
ejus [Aug.], id est: super sanctam Ecclesiam
generalem, quae Deum speculatur, firma et alta in
virtutibus. Praedicans praeceptum ejus, nec hoc
mutatur. Bene dico quod sum rex constitutus ab
eo, quia Dominus dixit ad me: Dabo tibi gentes haereditatem
tuam, etc. Haec et sequentia non mutantur.
Nota vero quia dicere Patris, pluribus modis
accipitur, pro disponere, pro facere, pro gignere,
et pro promittere: hic autem pro disponere, vel
promittere potest accipi.
VERS. 9.-- « Reges eos in virga ferrea, et tanquam
vas figuli confringes eos. »
Reges eos. [Cassiod.] Quasi dicat: Tibi dabo gentes,
et merito, quia reges eos, [Cassiod.] id est, non eris
tyrannus in virga ferrea, [Aug. Cassiod.] id est in
justitia inflexibili, vel in regali potestate, et confringes
eos, ad vitam tanquam vas figuli, [Aug,] id
est secundum hoc quod sunt vas figuli, id est lutum,
id est quidquid de 4 peccatore limo contraxerunt,
conteres in eis. [Alcuin.] Vel ita, ut partim
in bono, partim in malo accipiatur, secundum illud
Simeonis: Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem
multorum [(Luc. II)]
, ut qui justus est,
justificetur adhuc; et qui in sordibus est, sordescat

adhuc [(Apoc. XXII)]
. [Cassiod.] Et est, reges eos, id est
bonos, in virga ferrea, haec est regalis potestas
Christi: et confringes eos, scilicet peccatores, permittendo
eos amplius sordescere, qui sunt tanquam
vas figuli, quod et luteum est, et facile frangitur.
VERS. 10. « Et nunc, reges, intelligite, erudimini,
qui judicatis terram. »
Et nunc, reges. [Cassiod.] Hic est tertia partitio, ubi
pro his patefactis, admonet omnes humiliter ei obedire,
et suadet ab utili, scilicet ne pereant, et ab honesto,
quia, Beati omnes qui confidunt in eo. Et nota quia
in prima parte Propheta loquitur secundum quamdam
sententiam; in secunda parte, Christus tantum;
hic in tertia, iterum Propheta loquitur post
Christum secundum quamdam sententiam. [Cassiod.]

In prima ergo parte praecedit quasi Propheta, id est
ante Christum loquitur, sicut prophetae ante Christum
prophetaverunt. In hac post Christum loquitur
quasi apostolus, id est gerens figuram apostolorum,
qui post Christum praedicaverunt. Quasi dicat,
contritum est lutum. Et nunc jam contrito in vobis
luto, jam innovati et facti reges, [Aug.] id est jam
valentes regere vos, scilicet qui judicatis, id est
damnatis, terram, [Rem.] id est terrena in vobis, intelligite
quae dicta sunt. Et si per vos non sufficitis, erudimini
ab aliis, et dicit reges, sanctos, et
loquitur Christus vel propheta. [Gl. int.] Aliter, et
loquitur Christus, quasi dicat: Ita promisit mihi
Pater, sed, o vos facti reges, scilicet qui judicatis
terram. Haec non mutantur a prima sententia. Nunc,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.