PL 191, col. 72

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

rex ab eo Patre super Sion montem sanctum ejus. id
est super Ecclesiam de Judaeis, quae dicitur mons
sanctus, quia prius recipit radios fidei, ut montes
prius suscipiunt radios solis, secundum illud; Non
sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [(Matth. XV)]
.
[Hier. Cassiod. Rem.] Praedicans praeceptum
ejus, id est Evangelium, vel illud spirituale
praeceptum, de quo mandatum novum do vobis,
ut diligatis invicem [(Joan. XIII.)]
[Gl. int.]. Et
non tantum rex est super Judaeos, sed et super
gentes: de quibus probat auctoritate Patris, quia
dubium erat, et hoc est, vere etiam super gentes
sum rex quia,
VERS. 7.-- « Dominus dixit ad me: Filius meus
es tu, ego hodie genui te. »
VERS. 8.-- « Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae.
Dominus scilicet Pater dixit ad me (Alcuin.], id
est promisit mihi. Et nota quia persona regnantis
hic loquitur, id est, Christus ut regnans, vel persona
regnantis, id est Patris, promisit hoc quod dixi,
id est, promisit mihi Pater, ecce ego dabo tibi gentes,
[Gl. int.] id est nationes mundi haereditatem
tuam, quas scilicet excolas; tuam, quasi dicat quae
haereditas est tua, secundum quod tu es Deus.
[Cassiod.] Haereditas dicitur ab hero, eo quod in ea
libera potestate dominetur, et dabo terminos terrae.
[Aug.] Terminos hic ponit pro eo quod supra dixit gentes;
sed hoc planius, ut omnes gentes intelligas, non

particulam terrae sed omnem possessionem, quas
scilicet possideas ad earum utilitatem ac salutem,
et tibi bona fructificent. Possessionem dico, tuam
quasi dicat, dabo tibi gentes, quas tamen ut Deus
mecum possides. (Gl. int.] Et ut ego dem tibi, postula
a me, id est obedi patiendo, moriendo, ut sic
possis postulare [Aug.]. Hoc enim quod dicit, postula,
ad susceptionem hominis, id est humanae naturae
pertinet, quae pro salute hominum facta est,
secundum quam interpellat pro nobis, quod est
postulare. Ideo autem dabo tibi gentes haereditatem,
potius quam alicui obedienti [Alcuin.], quia tu es
Filius meus, per naturam consubstantialis, ineffabili
genitura et vere, quia ego coaeternus tibi hodie, id

est aeternaliter, genui te [Gl. int.], id est non est nova,
sed ab aeterno facta generatio [Aug.]. Quod dicit,
hodie genui, et si posset ad litteram accipi de die
illo quo Christus secundum hominem natus est, tamen
quia hodie praesentiam significat, et quod aeternum
est, semper est, de aeterna generatione sapientiae
Dei divinitus accipitur. Et nota quia in quibusdam
praedictorum convenit Christo cum aliis
[Alcuin.] Constitutus est enim rex a Deo: sic et reges
terrae constituti sunt ab eo, et praedicans super
Sion [Cassiod.] sicut prophetae praedicaverunt. Ipse
est Filius, sic et Israel dicitur filius. Unde Dominus
ad Pharaonem dicit per Moysen: Dimitte primogenitum
meum Israel. Hodie genui te, hoc soli Christo.
[Rem.]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.