PL 191, col. 71

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

quando per mundum dispersi sunt. [Hier.] Irrisio
enim sit bucca, subsannatio vero, rugato naso atque
contracto exprimitur quae tamen de Deo carnaliter
nullatenus sunt existimanda, sed est ανθρωπο
παθως. Aliter [Aug.] Irrisio Dei est vis praescientiae,
quam dat sanctis, ut videntes nomen Christi
futurum in omnibus gentibus, et dominationem pervagaturam
in posteros, illos inania meditatos intelligant.
Et accepit pro eodem, irridebit et subsannabit,
etc. Qui habitat in coelis, hoc non mutatur.
Irridebit eos, id est dabit sanctis suis
intelligere eos esse irridendos, et inania meditatos.
Et Dominus subsannabit eos. Repetitio
est.
VERS. 5.-- « Tunc loquetur ad eos in ira sua et

in furore suo conturbabit eos. »
Tunc, id est praeterea: et tunc scilicet quando
irridebit, loquetur ad eos in ira sua, ανθρωπο παθος
est hic, id est humana propassio, quando quod creturae
est attribuitur Creatori. [Aug.] Nam ira Dei,
motus est, qui fit in sancta anima, quae novit legem
Dei, cum eam videt a malo homine praeteriri. Per
quem motum multa vindicantur, ut fecit Moyses,
quando descendens de monte, et videns populum
ante vitulum ludentem, transivit gladio, accinctus
a porta usque ad portam; et Phinees, quando transfixit
Judaeum et Madianitidem turpiter coeuntes.
Et est, loquetur ad eos in ira sua, id est increpabit
et vindicabit in eos, per sanctos qui movebuntur
pro peccatis eorum. Postea planius aperit dicens:
Et in furore suo conturbabit eos.
[Aug.] Et ira Dei et
furor est obscuratio mentis transgressorum legis.
Et est, tunc loquetur ad eos, id est excaecabit eos
Vel ita, ut partim de praesenti, partim de futuro legatur
versus iste, sic, [Gl. int.] tunc id est quando
irridebit, loquetur ad eos, per prophetas et per
Scripturam sanctam et hoc, in ira sua, id est in
comminatione poenae; et in futuro, conturbabit eos,
corpore et anima. In furore suo, id est, in aeterna
poena. Vel totum de futuro legitur ab illo loco. Qui
habitat, hoc modo, [Rem.] qui habitat in coelis, hoc
non mutatur. Irridebit eos, id est irrisione dignos reddet
eos in futuro. Post ea idem repetit, et Dominus
subsannabit eos. Tunc scilicet in futuro, loquetur ad

eos, qui modo tacere videtur dum tolerat, in ira sua
et in furore suo conturbabit eos. [Aug.] Ira Dei et
furor, non est perturbatio, quae, ab eo penitus relegata
est, sed vis, id est virtus ejus, qua juste vindicat,
et est, in virtute sua puniet eos.
VERS. 6.-- « Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum ejus, praedicans
praeceptum ejus. »
Ego autem. [Cassiod. Alcuin.] Hic est secunda
partitio, ubi inducit verba Christi agentis de omnipotenti
regno et ineffabili genitura sua, ubi multa
discimus de divinitate, et humanitate Christi quasi
dicat illi ita turbabuntur; sed [ ego ] dicit Christus.
[Aug. Gl. int.] Ego cum pondere, quasi dicat, cujus
jugum et vincula volebant abjicere, constitutus sum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.