PL 191, col. 77

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

circuitus transferant, et verba Hebraica non interpretationis
fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur
exprimere. » Quod ergo totis nervis et viribus
(quae concinne innuuntur per arma) debeamus
disciplinae Christianae mordicus haerere, cujus
summa est in confessione et adoratione nominis
Christi, osculando ejus sanctimoniam, de cujus

Domine, quid multiplicati? Titulus: Psalmus David
cum fugeret a facie Absalonis filii sui. De historia
sumpsit Esdras velamen mysteriorum; legitur

enim in libro Regum quod Absalon filius David
persequens patrem suum, quaerebat eum occidere.
Cui David cessit cum suis, exiens de civitate Jerusalem,
nudis plantis: intelligens hoc sibi contingere
propter peccatum adulterii commissi cum Bersabee,
et homicidii de Uria perpetrati, sicut Nathan
propheta praedixerat ei dicens: Non recedet
gladius de domo tua, et suscitabit Dominus semen
tuum contra te [(II Reg. XII)]
. Dum autem Absalon
persequeretur David converso contra eum exercitu,
Absalon terga vertit in fugam, atque impetu muli
ductus est in ramosam quercum: ramis cujus circumnectentibus
collum ejus, ibique capite intercepto
pendens, ab Joab principe militiae David, interfectus

est. Quo mortuo David restitutus in regnum,
in pace regnavit. Huic historiae alludit titulus, de
quo tamen non agit psalmus, sed de significato historiae,
id est de passione et resurrectione Christi.
[Aug.] David enim, Christus est: Absalon filius
ejus, Judas est, quem cum aliis apostolis filium
vocat Christus in Evangelio, dicens: Non possunt
filii sponsi jejunare quandiu sponsus cum illis est [(Luc. V)]
.
A quo Juda Christus fugit, cum illo ad
Scribas et Pharisaeos discedente, cum caeteris apostolis
in montem secessit, et potius tunc ab eo fugit,
cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut
totus esset et plene diaboli. Quae desertio dicitur
fuga, propter celeritatem. Unde et Dominus ei dixit: Quod facis,
id est facere moliris, fac citius, id

est facies [(Joan. XIII)] . Et sicut David pacem exhibuit
filio iniquo, scilicet Absalon, qui praecepit populo
eunti ad bellum servare puerum Absalon, eoque
interempto dixit: Quis mihi det ut moriar pro te,
fili mi Absalon? [(II Reg. XVIII.)]
Ita Christus Judae
proditori, ut in convivio, et in osculo, et in aliis:
propter quod bene Absalon dicitur, quod pax patris
interpretatur; aba enim pater, salem pax dicitur:
inde Absalon, quasi Absalem dicitur. Et sicut Absalon,
ita Judas supensus interiit. Quo mortuo Christus
in pace regnavit, quia in gloria resurrexit.
Hoc igitur intelligens Esdras, scilicet illo facto significari
mysterium passionis et resurrectionis Christi,
de quibus agit psalmus, tituli verba posuit de historia,
[Rem.] quasi dicat idem et David per Spiritum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.