PL 191, col. 78

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

plenitudine omnes accepimus [(Joan. I)] , per amoris
affectum totam amplexantes, juxta illud Cantic. I:
« Osculetur me osculo oris sui, digna et exosculanda
phrasi dixerunt LXX, δράξασθε παιδείας, apprehendite
disciplinam. Munitiola quidem prudentes
pertransimus. A nobis stat apertissime paraphrasis
Chaldaea, Recipite doctrinam.
PSALMUS III.
PSALMI TITULUS: « PSALMUS DAVID CUM FUGERET A FACIE ABSALONIS FILII SUI. »

sanctum tantum intelligens, in psalmi serie verbis
allusit historiae, et est sensus tituli: Psalmus iste,
attribuitur David, id est Christo, qui hic loquitur.
Psalmus dico agens de eo quod figuratum est, cum
fugeret a facie Absalonis filii sui, [Aug.] id est de

passione et resurrectione Christi, quae in illa historia
significata sunt. Et est psalmus iste primus de
his qui breviter de passione et resurrectione Christi
agunt. [Cassiod.] Intentio Prophetae est redarguere
eos, et maxime paganos: qui non putant gloriam
majestatis posse descendere ad humilia, id est
Deum et hominem fieri, pati mori. Modus talis est,
bipartitus est psalmus: primo, ponit duas partes
oppositas a simili praeliantium, ex una parte persequentium
multitudinem, ex altera, Christum
oratione armatum, et Deo susceptore securum; secundo
finis rei ostenditur, id est resurrectio: quae
est consummatio passionis. Unde proponit non esse
timendum, ibi, Ego dormivi. Christus ergo ad Patrem

loquens, et quasi admirans cur tot habeat
persecutores, cum ad salvandum venerit, dicit:
VERS. 1.-- « Domine, quid multiplicati sunt qui
tribulant me? multi insurgunt adversum me. »
Domine multiplicati sunt qui tribulant me, [Aug.,
Cassiod., Rem.] ut de numero discipulorum augeretur
numerus persecutorum, et ut quid? nimirum
est, quia nil mali ab eis merui. Multiplicati dico,
[Gl. int.] quia ecce multi in surgunt deprimendo me,
id est ut deprimant me, adversum me, et vere.
VERS. 2.-- « Multi dicunt animae meae: Non est
salus ipsi in Deo ejus. »
Multi enim animae meae insidiantes dicunt in rei
evidentia, id est hoc, scilicet ostendentes verbo
et opere. [Cassiod., Gl. int.] Et nota iterari multi

pro magno numero persequentium. Quid dicunt
hoc, non est salus ipsi in Deo ejus, id est in eo quem
sibi Deum facit? hoc dicunt persecutores. Nisi enim
resurrecturum desperarent, nec Judas traderet,
nec illi occiderent, [Aug.] et est sensus, Deus non
salvabit eum, nec est Filius Dei.
VERS. 3.-- « Tu autem, Domine, susceptor meus
es, gloria mea, et exaltans caput meum. »
Tu autem, Domine. Proposuit multitudinem hostium
contra se; hic alteram partem, scilicet suam
contra illos ostendit. Quasi dicat illi ita: [Cassiod.]
Sed tu Domine, Verbum Fili Dei aeterne, dicit homo
Christus es susceptor meus, [Aug.] id est meae
humanitatis, non personae quidem, sed naturae humanae.
[Gl. int., Rem.] Hominis vero, id est humanae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.