PL 191, col. 79
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
naturae susceptio, est Verbum caro factum, id est
Verbi incarnatio. Et nota, quia loquitur de Deo a
simili oratoris, et judicis, et medici. [Cassiod.]
Suscipit enim orator reum ut eum defendat, judex
vero ut parcat, medicus aegrum, ut curet. Gloria mea,
[Aug.] ecce procedit augendo, tu gloria
mea es, quia homo ille est, et Deus unus cum
illo qui suscipit, id est cum Verbo quod illius humanitatem
hominis suscepit. Et es exaltans caput
meum, id est mentem meam, quae tanta passione
non deponitur. Hoc mihi merito, quia
VERS. 4.-- « Voce mea ad Dominum clamavi, et
exaudivit me de monte sancto suo. »
Voce mea, [Gl. int.] voce cordis, quae sonat Deo,
qua Moses tacens ore clamabat ad Dominum, quando
dictum est ei: Quid clamas ad me de terra? [Aug.,
Gl. int.] Hac etiam voce clamans Susanna, audita
est. Hac, inquam, voce clamavi ad Dominum. Clamor
dicitur oratio, propter vim intentionis. Et
exaudivit me de monte sancto tuo, id est de me, qui
eram sanctus mons, in quo habitat; de quo Isaias: Et erit in novissimis diebus mons domus Domini in
vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes,
etc. [(Isa. II)] .
Hic est lapis parvus de monte sine manibus
praecisus, qui crevit in montem magnum, et
occupavit totam faciem terrae, sicut ait Daniel [(Dan. II)] .
[Aug.] Vel, de monte sancto suo, id est
de sua justitia. Justum erat enim ut innocentem
resuscitaret, qui pro aliis, non pro se mori voluit.
PARS. II. VERS. 5.-- « Ego dormivi et soporatus
sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. »
Ego dormivi. [Alcuin.] Hic est secunda pars hujus
psalmi, ubi ostenditur finis rei, id est passionis.
[Gl. int., Alcuin.] Unde proponit non esse timendum.
Quasi dicat: Exaudivit me. In quo? in hoc,
quia ego exsurrexi a morte, et quia Dominus suscepit
me in regno suo, unde misso Spiritu confirmat
praedicatores. Et merito, quia mortem sponte suscepi.
Et hoc est quod dicit, quia ego dormivi
id est passioni me sponte permisi, et soporatus
sum. Alia littera: [Aug., Gl. int.] Et somnum cepi, id
est mors subsecuta est, ut ad dormitatione transitur
ad somnum. Aliter, secundum litterae seriem.
Quasi dicat: Serviunt illi contra me; sed non dormirem,
nisi vellem. Et hoc ego cum pondere pronuntiandum
est, quasi dicat qui tantus sum. Dormivi,
id est injuriis fui affectus: et soporatus sum,
in corde terrae sepultus, et post exsurrexi, quia
Dominus suscepit me.
VERS. 6.-- « Non timebo millia populi circumdantis
me; exsurge, Domine, salvum me fac,
Deus meus. »
Non timebo, quasi dicat: Et ideo, quia modo sum
liberatus, non amplius timebo millia populi circumdantis
me pendentem in cruce, quanta multitudo
crucifixum circumstetit, quae post resurrectionem
nihil ei nocere potuit. [Aug.] Et ut non timeam exsurge, Domine,
nec dormienti Deo dicit, exsurge;
sed mos est Scripturae sacrae Deo attribuere quod