PL 192, col. 1262
Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
consolidatae sunt, et a beatitudine, quam ibidem
acceperunt, cadere nullatenus possunt.
Aquae vero illae quae sub firmamento sunt, nimirum
homines intelligi possunt, qui nondum laqueos
tentationum evaserunt, qui mundum in maligno
positum minime reliquerunt. Et his aliquando Spiritus
Domini superfertur, quo suscitantur, ut vita,
quae erat lux hominum, destruat tenebras eorum,
et transferat in lucem sanctorum. Ibi audiunt dicentem
Apostolum: Fuistis aliquando tenebrae, nunc
autem lux in Domino [(Ephes. V, 8)]
. Hae sunt aquae
fideles, quae verbo Domini in unum congregantur:
unde ait: Congregentur aquae, quae sub firmamento
sunt, in locum unum, et appareat arida [(Gen. I, 9)]
.
Unum in unitate fidei, spei, charitatis, in unum
Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; in
unam Ecclesiam Catholicam, uno Spiritu congregatam;
in hac unitate apparet arida, illa scilicet
terra, quae Spiritu sancto divinitus irrorata, dedit
fructum suum, genuit Salvatorem nostrum. Novit
hoc Isaias, et videns clamabat: Rorate coeli desuper,
et nubes pluant justum, aperiatur terra, et germinet
Salvatorem [(Isai. XLV, 8)]
. Beata terra virgo Maria
quae dedit fructum suum, vitam angelorum et hominum,
Dominum Deum Jesum Christum. Et justitia,
inquit, oriatur simul [(Isai. XLV, 8)]
.
Vide quia cum caeteris de carne carnaliter genitis
praevaricatio traducta descendit; cum isto autem
de virgine nato, operante Spiritu sancto: justitia
oritur, quia culpa solvitur, iniquitas aboletur eorum
qui per sacramenta renascuntur; inde et virtutum gratia
vestiuntur, et mensa Dominica perfruuntur [(Isai.
XLV, 8)] . Ego, inquit, ego Dominus creavi eum, non sub
concupiscentia carnis, sed efficacia divinae virtutis.
De hoc angelus respondit Virgini: Spiritus sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [(Luc. I, 35)]
.
CAPUT VIII.
Ex Adam, ex Abraham, ex David, et caeteris patribus
in eadem genealogia consequentibus usque
ad partum virginis, Jesus Christus Deus et homo
unus descendit, et per clausam Virginis portam, ut
Deum et Dominum decebat, vera nativitate princeps
omnipotens ad nos egredi voluit, absque vulnere
criminis, sine crimine praevaricationis. Factus
est de Virgine, factus de nostro genere, non sub
peccati traduce, sed abolitio culpae, sed largitio
veniae, sed effusio gratiae sempiternae: solus mediator
inter Deum et nos, summus pontifex concilians
Deum et nos, sacerdos non secundum ordinem Leviticum,
sed secundum ordinem Melchisedech manet
in aeternum. Melchisedech erat sacerdos Dei
altissimi, cui Abraham decimas exsolvit et in lumbis
Abrahae ibi decimatus est Levi: qui sicut in
lumbis Abrahae, ita fuit et in lumbis Adae in quo
omnes peccaverunt. In Adam peccavit, in Abraham
decimatus est. Quia peccavit decimari
debuit. Decimabatur quod curabatur. Christus vero
sicut in Adam non peccavit, sic in Abraham non