PL 192, col. 1263

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

decimabatur, non enim erat in eo quod curaret, sed
medicina erat et salus, quo mala omnia, et mors
ipsa destruitur. Est enim Christus sacerdos non
secundum Levi, qui decimatus est, et a morientibus
et ipse moriturus decimas accepit, sed secundum
ordinem Melchisedech, qui, teste Apostolo,
sacerdos Dei Abrahae victori benedictionem dedit, cui decimas omnium divisit Abraham
[(Hebr. VII, 2)]
.
Melchisedech iste, ut ait Apostolus, neque initium
dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem
Filio Dei manet sacerdos in aeternum. Intuemini,
ait, quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis
Abraham patriarcha [(Hebr. VII, 3, 4)]
. Ibi autem
contestatur quia vivit, et, ut ita dictum sit, per
Abraham et Levi qui decimas accepit decimatus

est. Adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit
ei Melchisedech: ea propter intueri libet,
quia in lumbis Abrahae aliter erat Levi, aliter et
Christus. Erat ibi Levi sub lege praevaricationis,
quia necesse habebat decimari. Erat ibi Christus,
cui a Patre dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 1)]
. Huic
omnes debent decimas, quia omnes curat, et aeternam
benedictionem donat.
Sacerdos iste singularis et ineffabilis seipsum
semper offerens Deo Patri pro nobis, seipsum donat
et nobis, Deus et homo inter Deum et nos, cum
Deo Patre unus in essentia, cum assumpto homine
unus in persona. Solus iste tollit peccata mundi,

mediator Dei et hominum pacem plenam facit uniens
seipsum nobis, et nos ipsos sibi in unitate sancti
Spiritus, qui unus Patris et Filii unus est in omnibus
nobis.
CAPUT IX.
Ab hac unitate sancta cadunt aliquando decisione
manifesta homines impii, mente corrupti,
naufragi circa fidem, cauteriatam habentes conscientiam.
Pestes sunt hujusmodi haeretici, mendacia
spargunt, perversa proponunt, faciunt schismata,
seminant scandala. Ii suis tenebris obvoluti,
criminibus foedi, persequuntur lumen fidei: Qui
male agit odit lucem [(Joan. III, 20)]
; lucem veram,
quae etiam lucet in tenebris, doctrinam sanam exsecrantur
carnis intemperantiam, spiritus concupiscentiam,

mentis superbiam amplexantur; et
quia lumen fidei non admittunt, omnis eorum scientia
tenebrae sunt. Pro hujusmodi Veritas ait: Vide
ne lumen quod in te est tenebrae sint [(Luc. XI, 33)]
.
Isti quidem licet tenebrae sint, quia impii, quia
scelerati, pro rationali tamen intelligentia quam
naturaliter acceperunt, quandoque et alta cognoscunt,
et sublimia sentiunt: sed suam quam habent
de rebus corporeis scientiam, de incorporeis seu
divinis cognitionem, vel experientiam non Deo, sed
sibi referunt; suam, non Dei gloriam quaerunt.
Unde et obscuratum est insipiens cor eorum. Intellectus
quidem hominis pro libertate arbitrii, pro
captu rationali, pro intelligentia mentis, eum quaerere,
eum sequi, eum diligere semper debuit, a quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.