PL 192, col. 1266
Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
Ex hac turri munitissima et praecellenti prodeunt
armati, fortes et validi, qui virtutum gladiis
perimunt hostes fidei: Horum fortissimi custodiunt
lectum Salomonis [(Cant. III, 7)]
: his circumseptus
rex pacificus mira suavitate quiescit. Ibi namque
lumen Catholicae fidei clarius excrescit; spes, quae
non confundit, validius inardescit; charitatis flamma
copiosius assurgit; ibi laetitia, et pax gratissima.
Ex adverso de tenebris abyssi, de frigoribus
aquilonis, de cruenta facie Damasci emergunt impii,
fluunt schismatici, fantur haeretici. Impii nec
Deum colunt nec sacramenta suscipiunt. Schismatici,
nec patribus suis obediunt, nec Catholicae communioni
consentiunt.
CAPUT XI.
Haeretici perversa proponunt, et contra sacramenta
disputando saeviunt. Sacramenta, inquiunt,
solummodo prosunt scientibus, non ignorantibus
adultis prosunt, parvulis nihil conferunt. Condemnant
isti baptisma parvulorum et infantium; trahunt
de Evangelio contra Evangelium, et dicunt:
in Evangelio legitur: Qui crediderit et baptizatus
fuerit salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur [(Marc. XVI, 16)]
.
Ita proponunt, deinceps
assumunt; sed parvuli non credunt: statimque
concludunt, igitur baptismata parvulis non prosunt.
Ad haec surgunt Catholici, omni armatura fortium
praemuniti, et dicunt quia hoc producti capitulum
Evangelii non quidem de parvulis, imo dictum
est de scientibus, de adultis. Adulti namque
homines, vel sui sensus et memoriae compotes,
non debent baptizari, nisi prius data sui professione
nominis et fidei; talibus illico mandatur, ut
quod promittunt fide, teneant opere. Etenim scriptum
est: Quia fides sine operibus mortua est [(Jacob.
II, 20, 26)]
; quare non debuit opponi parvulis.
Quod vere dictum fuerat de respondentibus pro
se, et aperte professis. Cum autem generaliter dicat
in Evangelio Veritas: Nisi quis renatus fuerit
ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in
regnum Dei [(Joan. III, 5)]
. Et alibi: Ite, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris
et Filii et Spiritus sancti
[(Matth. XXVIII, 19)]
;
nullus excluditur, nec infans recens natus. Quapropter
illa eorum fraudulenta conclusio passim
respuitur; non procedit, quia gratiae Dei adversari
plane convincitur. Non tangit parvulos, vel
infantes, sed scientes, sed suae fidei professores.
In parvulis quidem sola quaeritur gratia, nondum
opera. Gratia sanctificationis ex baptismo, nondum
opera debitae actionis ex arbitrio. Quomodo
autem in praesenti datur sacramentum baptismi,
sic in antiquo tempore dabatur parvulis sacramentum
circumcisionis. Sub antiquis patribus parvuli
octavo die circumcidebantur, deinde muneribus hostiarum
Domino consecrabantur. Omnes enim ex
carnali genitos concupiscentia conclusit originalis