PL 192, col. 1267

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

culpae macula. Apostolus dicit: Quia omnes in
Adam peccaverunt, et egent gloria Dei [(Rom. III,
23)]
. Sed parvuli quomodo culpam nesciunt, quam
ex Adam originaliter trahunt, ita et gratiam nesciunt,
quam in Christo per sacramenta recipiunt:
sicut autem parvuli non excusantur a culpa, quia
eam nesciunt, sic nec excluduntur a gratia, quam
praestitam non agnoscunt.
Nescivit Chanaan Cham patris sui culpam, qui
Noe genitoris sui nuditatem risit, et tamen pro culpam
Cham patris sui servus cum sua posteritate Chanaan
remansit [(Gen. IX, 22)] . Verumtamen pro obedientia
Abrahae patris nostri, generalis benedictio
in omnes gentes nullis eorum meritis gratanter effluxit.
Unde et haec sacri regeneratio baptismi, solius

est gratiae, non meriti. In semine, inquit, tuo
benedicentur omnes gentes [(Gen. XXII, 18)]
. In semine
tuo, hoc est in Christo, qui Deus homo fieri voluit,
ut hominem solvat a peccatis. Peccare quidem
homo potuit, sed peccatum peccator suum dimittere
sibi non potuit. Quapropter omnis eget gloria
Dei, qui peccata dimittit homo factus pro nobis;
ut, quod non potuit homo solus, efficiat homo
Deus, qui cui vult miseretur et quem vult indurat [(Rom. IX, 18)]
;
cui vult gratiam impendit, et quem
vult condemnat.
De Jacob et Esau nondum natis, nondum scientibus,
Apostolus Dominum dixisse testatur: Jacob
dilexi, Esau autem odio habui [(Rom. IX, 13)]
. Nesciebat

Jacob gratiam dilectionis, quam accepit;
nesciebat Esau sententiam odii, quod incurrit;
Jacob quidem et Esau, sicut omnes, in Adam peccaverunt.
Sed Jacob pro gloria Dei gratuita dilectione
donatur; Esau vero pro orignalis culpae
merito, ira Dei reprobatur. Misericordiam in Jacob,
judicium in Esau pariter intuemur; et cum Propheta
dicimus: Misericordiam et judicium cantabo
tibi, Domine [(Psal. C, 1)]
. Mala siquidem a nobis
habemus, pro quibus merito et damnamur; bona
vero nisi a Deo habere nulla possumus, sed pro
gratia nobis a Deo praestita indebite, salvamur.
Hujus dator gratiae Jesus Christus natus de Virgine,
plenus gratia et virtute, sacramentum circumcisionis
in seipso suscepit, sacramenta sanctificans,

non egens sacramentis. In templo cum hostiis est
oblatus, hostias consecrans, non hostiis consecratus.
Quod autem iste major omnibus, sed parvus pro
nobis factus, sacramenta suscepit, agendo nobis
innuit parvulos sacramentis non debere privari, de
quibus post modum ita respondit: Sinite parvulos
venire ad me, talium est enim regnum coelorum [(Marc.
X, 14)]
. Et ipse quidem Dominus omnium, et Salvator
universorum a servo suo baptizatus, a Joanne Christus,
baptismum sanctificavit, non est baptismo
sanctificatus.
Sacramentum hoc non sicut circumcisio in masculis
tantum, et in octavo die, sed omni tempore,
in omni sexu, omni aetate, unicuique semel impenditur,
sine quo nemo a culpa solvitur, nemo salvatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.