PL 192, col. 1268

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Baptismum quippe pro nobis accepit ipse Dei
Filius, ne quod Deus praerogat, ab homine respuatur;
nec quod praestat gratia, meritis imputetur.
Quapropter omnes in omni sexu, in omni conditione,
omni aetate, omni tempore, semel baptizari,
absque iteratione, dum hic vivitur, est necesse.
CAPUT XII.
Sed his succincte decursis adhuc haeretici saeviunt,
et litigando dicunt: Christus cum esset annorum
triginta baptismum accepit, ideoque parvuli non
debent baptizari, sed hi qui eo annorum tempore
quo Christus baptizatus est, voluerunt baptizari.
Declamatio haec haeretica, tam perniciosa quam
pessima, non solum parvulos, sed et quoscunque
minoris aetatis viros, excludere nititur a baptismo.

Sciendum est autem, et Catholice profitendum, quia
baptismus Christi a Christo sanctificationem accepit,
non Christum sanctificavit. Nos vero, qui in
Christo baptizamur, baptismo Christi sanctificamur:
non igitur baptismus Christi, quem, ut ipsum sanctificaret,
accepit, nostro baptismati, quo sanctificamur,
debuerat opponi. Christus Dominus venit
ad Joannem ut baptizaretur ab eo in Jordanem.
Joannes prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo
baptizari, et tu venis ad me? Respondit autem Jesus
et dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere
omnem justitiam. Tunc dimisit eum [(Matth. III,
14, 15)]
. De hoc Lucas evangelista prosequitur ita: Factum est autem cum baptizaretur omnis populus,
et Jesu baptizato, et orante, apertum est ei coelum,

et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut
columba in ipsum; et vox de coelo facta est: Tu es
Filius meus dilectus, in te complacui mihi
[(Luc. III,
21, 22)]
. Attende ergo et intellige quia in baptismo
isto manifestata est ipsa Trinitas Deus, quae singulariter
et inseparabiliter adoratur. Audis Patrem de
Filio attestantem; aspicis egressum de aqua Filium,
intueris Spiritum sanctum sicut columbam descendentem
in ipsum. Ita quoque fit in omni baptismate
Christi. Quisquis illud more debito suscipit, efficitur.
Filius Dei; et vox Patris attestatur ei: Tu es
Filius meus dilectus, in te complacui mihi [(Luc.
III, 22)]
; et Spiritus Dei in ipsum descendit. Haec
est omnis justitia, quam Jesus Christus adimplere

venit in omni regenerato fonte salutari.
Aperti sunt ei coeli qui factus est in baptismo
Filius Dei. Hic habet Deum Patrem, et Spiritum
sanctum in se descendentem. Hoc Psalmista intuens
pie decantabat, dicens: Veritas de terra orta est,
et justitia de coelo prospexit [(Psal. LXXXIV, 12)]
. Veritas
de terra orta est, Jesus Christus de Maria natus
est, cujus largitione mirabili justitia de coelo
prospexit, quae filios iniquitatis emundatos a culpae
macula, coelesti vestitos gratia, sicque justificatos
ad coelum de terra perducat. Fiunt isti nova creatura,
qui baptizantur in praesenti Ecclesia matre
nostra, aliquando professione sua, aliquando attestatione
aliena. Parvuli quidem, dum sacramenta
quae nesciunt aliorum opere suscipiunt, per fidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.