PL 192, col. 1269

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Ecclesiae Catholicae praefatam illam de coelo justitiam
induunt, et membra Christi fiunt. Salvantur
isti et justificantur Christi baptismate, nondum sua
fide, sed sacramento fidei alienae.
Sic sic ille paralyticus ante Dominum Jesum a
tecto demissus non fide sua, sed aliena salvatur: Ut vidit,
inquit, fidem illorum, dixit: Fili, remittuntur
tibi peccata tua; et: Surge, et ambula [(Matth. IX, 2, 5)]
.
Sic mulier Chananaea rogans pro
filia, nimia importunitate sua gratiam invenit, et
audire meruit: O mulier, magna est fides tua, fiat
tibi sicut petisti [(Matth. XV, 28)]
. Sic regulus pro
filio [(Joan. IV, 46)] ; sic vidua egit pro unico suo [(Luc. VII, 12)] ;
sic pro surdis et mutis, et nimia
infirmitate praeventis fides aliena solet operari, quae

in Christo vult omnes salvos fieri [(I Tim. II, 4)]
. Ista
pro parvulis utique baptizandis pauca perstrinximus,
ne nihil haereticis super hoc respondisse causemur.
CAPUT XIII.
Praeterea loquuntur aliqui (tamen evitare volentes
ne dicantur haeretici), quaestionem faciunt, et
dicunt: In Veteri Testamento legimus scriptum: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam [(Gen. XV, 6)]
.
Denique in Novo subjunctum est
fidei sacramentum baptismi, ubi ait: Qui crediderit
et baptizatus fuerit, salvus erit [(Marc. XVI, 16)]
. Si
ergo ex fide justificatio, et salus ex baptismo, quid
credentibus et baptizatis, justificatis et salvatis confirmatio
manu facta pontificis superapponit?
Audiant isti, quia vere ad remissionem peccatorum,
et ad justitiam, ad perceptionem gratiae, et ad
vitam aeternam sufficit baptismus a quibuslibet, per
quoscunque, omni tempore, omni aetate, omni conditione,
omni sexu, semel in Christo rite susceptus.
Ibi datur absque meritis gratia, ex gratia justitia,
ex justitia vita, si statim obierit, sempiterna et beata,
nullaque ei reputantur in peccatum propter baptismi
remedium. Si vero post baptismum supervixerit,
qui sanctificatus per gratiam Christi a baptismo
surrexit, protinus incentiva carnis suae sustinens,
et diaboli congressus excipiens, nisi indutus virtute
ex alto stare non poterit, superatus carnis suae concupiscentiis,
et mundi illecebris, et Satanae tentamentis:
Nisi enim Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam
[(Psal. CXXVI, 2)]
. Ad
hoc pontifex summus dator gratiarum, largitor
charismatum, post ascensionem suam discipulis
suis jam purificatis, jam sanctificatis, Spiritum
sanctum in igne vehementer effudit. Accepto itaque
spiritu principali, calore virtutis, igne charismatis,
illi ipsi qui antea relicto Domino fugerant, et qui
arguentem extimuerat ancillam, mox in medium
absque timore processerunt loquentes magnalia
Dei, cum omni fiducia praedicantes verbum Dei.
Sicut ergo pontifex noster, summusque sacerdos,
de sede majestatis in discipulos suos prius per
Spiritum sanctum baptizatos, et sanctificatos, postea
in igneis linguis Spiritum sanctum plenius effudit;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.