PL 193, col. 629

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

regis manu fortis et victoriosi, qualis erat
iste David.
Sed et hoc parum erat, ut potens persona jam
dicto Dei verbo auctoritatem sua pararet potentia.
Dulcedine opus erat, quatenus alienis ab illo animis
per sensus corporis necessaria insinuaretur
benevolentia. Procuravit et hoc artifex mirabilis
salutis humanae avidus Spiritus Domini. Eum,
quem praeparabat ministrum verbi divini, puerum
cytharoedum esse voluit, ut deinde paulatim proficientem
ordinate Psalmistam faceret; ut negotium salutis
animarum mista dulcedine musica, et canendo
prophetaret, et prophetando caneret. Ut, inquam, et
verba metricis pedibus currendo, et tinnulae Psalterii
chordae persultando sensim per aures ad animum pervenirent,

fidemque, spem et charitatem Dei dulciter
insererent. Erat autem instrumentum ejus in modum
deltae compositum, interius concavum, de foris
pellibus mortuorum animalium coopertum, habens
decem chordas, desuper sonans. Quae singula nobis
aliquid mysticant. Concavitas interior terrenis facultatibus
designat nos fore evacuandos, quemadmodum
dicit: Dispersit, dedit pauperibus; justitia
ejus manet in saeculum saeculi [(Psal. III, 9)]
. Mortuorum
animalium induviae nos ipsos cum vitiis, et
concupiscentiis debere mortificari juxta illud Apostoli: Mortificate membra vestra, quae sunt super
terram
[(Col. III, 5)]
. Decachordi positio, decalogi
est observatio. Soni desuper emissio, coelestium

tantum est appetitio, solius Dei dilectio, ut idem
Apostolus: nostra autem, inquit, conversatio in coelis
est [(Phil. III, 20)]
. Sonus fidium ipsa est prolatio
vocum. Discretio digitorum pluralitas est Spiritus
sancti donorum, quorum etiam motio quorumlibet
justorum est operatio. Neque hoc vacat a mysterio,
quod, ut diximus, in modum deltae Graecae litterae,
Psalterium, illud musicum instrumentum erat triangulatum.
Sed est in hoc non solum summae Trinitatis
mysterium, quod Psalmi resonant, sed etiam
virtutum praecipuarum quaedam Trinitas insinuatur,
qua summae Trinitati sumus reconciliandi.
Tria enim sunt, per quae ducitur homo ad similitudinem
Dei juxta propositum ejus dicentis: Faciamus
hominem ad imaginem et ad similitudinem

nostram [(Gen. I, 26)]
. Haec tria sunt fides, spes, et
charitas. Nam ad imaginem Dei homo creatus est
in eo quod rationabilis est. Porro ad ejusdem
creatricis Trinitatis pervenit similitudinem habendo
tria haec: fidem, spem et charitatem. A quibus primus
homo excidens amisit gloriam similitudinis
Dei tali ordine, ut non admitteret charitatem, non
teneret spem, non haberet fidem. Primum namque
exigebatur ab eo charitas Dei in eo, quod cunctis
animantibus eum Deus dissimilem fecit, et quia
non inveniebatur ei adjutor similis ejus. Faciamus,
ait, adjutorium simile sui [(Gen. II, 18)]
, videlicet
ad propagandam sobolem tam multam, tantae
beatitudinis, ut essent similes angelis. Tulitque eum,
et posuit in paradiso voluptatis [(ibid., 15)]
. Pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.