PL 193, col. 630

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

tantis beneficiis nullum rependit officium charitatis,
nullam vocem gratiarum actionis. Deinde spes ab
illo exigebatur in illa positione praecepti: Ex omni
ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni
et mali ne comedas [(ibid., 17)]
. Sperare enim debuit
ut homo rationalis, ut diceret: Si tanta Deus contulit
gratis, nonne si praeceptum observavero, majora
dabit? At ille non in Domino speravit, sed sibimet
placens quasi liber, et sic Deus esse voluit.
Nisi enim tunc tumorem intus habuisset, foris tentatus
tam facile non cederet. Fides ab illo exigebatur: In quocunque die comederis ex eo, morte morieris [(Gen. I, 18)]
.
At ille dicto huic fidem non adhibuit,
imo serpenti magis credidit dicenti: Nequaquam
morte morieris [(Gen. III, 4)]
, et voci male

credulae mulieris plus quam voci Dei obedivit.
Itaque vetus ille Adam a charitate, spe et fide
excidens, se et posteritatem suam defraudavit, et
longe fecit a similitudine beatae Trinitatis. Econtra
novus Adam reciprocis gradibus, per fidem, spem
et charitatem nos reformavit ad eamdem similitudinem
Dei. Et omnis Scriptura divinitus inspirata [(II Tim. III, 16)]
ad hoc tendit, praecipue vero Psalterium
ipsum ter quinquaginta Psalmorum trimodum
fidei, spei et charitatis praedicat, ac decantat
jubilaeum. A quibus virtutibus (ut jam dictum est)
primus homo excidit, primum charitate, deinde
spe, ac postremo fide perdita, sine quibus nullus
filiorum ejus salutem recuperat, reciprocato tamen

ordine, id est primum fide, deinde spe, postremo
charitate possessa. Haec autem fides in uno homine,
haec spes in uno eodemque, haec charitas erga unum
eumdemque hominem Christum possidenda. Et
prima quidem pars, id est quinquaginta psalmi,
septem periochis recapitulando, quod credere debeamus,
praedicat. Secunda autem pars itidem quinquaginta
psalmorum septem nihilominus periochis
recursando spem corroborat. Tertia quoque pars,
quinquaginta psalmorum charitatem septies recapitulando
benedictionibus et laudibus conjubilat.
Cum autem soleant in initiis librorum plura inquiri,
quatuor hic non otiose quaeruntur: Materia,
intentio, modus tractandi, titulus libri. De quibus
breviter dicimus: Materia libri est integer Christus,

id est caput cum omnibus membris. Intentio est:
ipsa membra provocari ad conformationem capitis;
ita ut singula membra tali capiti sint convenientia,
quia forma corporis est portentosa et monstruosa,
si a capite disconveniunt membra, verbi gratia, si
caput apparet virilis aetatis, et manus, vel pedes
apparent infantilia vel puerilia membra. Unde Apostolus
quoque monet nos crescere in mensuram
aetatis plenitudinis Christi [(Eph. IV, 13)]
. Christus
autem in capite libri hujus insinuatur vir maturus,
ubi dicitur: Beatus vir [(Psal. I)]
. Viri ergo hujus
maturitati sumus commensurandi, prout requirit
aptitudo cujuscunque membri, ut, verbi gratia, qui
sunt in Christi corpore magno, quod est Ecclesia, vel
manus bene operando, vel oculi contemplando, vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.