PL 193, col. 631

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

pedes in via mandatorum ejus currendo, sint in
mensura aetatis hujus beati viri, cui nihil convenit
puerile in toto suo corpore, nisi forte in membro
aliquo crescente, vel crescere incipiente, sed ad
mensuram aetatis plenitudinis Christi se in anteriora
extendente. Tales enim parvuli sunt in Christi
corpore ferendi, et lacte Psalmorum, seu aliarum
Scripturarum sanctarum pascendi et nutriendi,
usque dum perveniant in mensuram aetatis plenitudinis
Christi, quo si nolunt pervenire, sed perseverant
in pueritia, pueri centum annorum nullatenus
pertinent ad istum beatum virum, qui non acquiescit
consilio impiorum, ut vel unum talem puerum
in Scripturis maledictum sustineat in suo corpore,
quod est benedictum. Notandum vero, quod non

dicitur, in mensura Christi, sed in mensura aetatis
plenitudinis Christi. Quae est autem Christi plenitudo
nisi de qua dicitur: Vidimus gloriam ejus, gloriam
quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate [(Joan. I, 14)]
.
Ergo plenitudo gratiae et veritatis
in Christo habet aetatem, quia ipse Christus
aetate, sapientia et gratia coram Deo et hominibus
profecit ad virilem antiquitatem et maturitatem,
dum pervenisse creditur usque ad Antiquum dierum
sic fortis et sapiens etiam in natura humana, quae
sola in eo profecit, ut Antiquo dierum Deo Patre
impotentior et infirmior non sit, qui etiam viam
hujus vitae ita viriliter cucurrit, ut in consilio impiorum
non abierit a rectitudine, nec steterit in via
peccatorum, nec sederit in cathedra pestilentiae.

Conformantur autem illi, qui pro mensura gratiae
singula membra formantis, et capiti configurantis,
et ipsi libenter et diligenter cavent, ne abeant in
consilio impiorum. Et si abierint, ut iste David abiit
in consilio peregrini ad se venientis, et adulterium
pariter et homicidium persuadentis; tamen eumdem
David imitantur non stando, non perseverando
in via peccatorum, sed requirunt velociter poenitentiae
remedium, ne morantes in peccato incipiant
sedere in cathedra pestilentiae. In qua etiamsi coeperint
sedere, etiam quatriduani in corruptela
pestilentiae foetere; adhuc illi beato viro, qui non
abiit, qui non stetit, qui non sedit in peccato, est
possibile tales quoque de sepulcro foetentis conscientiae

ad lucem confessionis vocare, dicendo: Veni
foras, id est, confitere quod introrsus occultas. Et
sic eidem viro, qui vita est, conformantur etiam,
qui de morte quatriduana revivificantur; et eidem
viro, qui via est, conformantur, qui ad iter justitiae
revocantur; et eidem viro, qui veritas est, conformantur,
a quibus peccata sua veraciter accusantur.
Sed tamen tanto est quisque vicinior beatitudini,
quanto brevius abiit, stetit, vel sedit in peccato.
Ille autem solus vir est summe beatus, qui nunquam
abiit, stetit, vel sedit in peccato, utpote conceptus
absque peccato. Huic tali nos conformari
summa est Psalmorum intentio tractantium de
Christo et ejus corpore toto.
Modus vero tractandi mikticon est, sunt enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.