PL 193, col. 632
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
tres modi tractandi: Exagematicus, dramaticus et
mikticon, id est mistus. Exagematicus est. ubi solus
auctor loquitur, et nullus alius, nisi prius ab ipso
auctore, vel scriptore commemoratus, ut in quinque
libris Moysi, ubi Moyses loquitur, et quilibet illic
locuturus prius ab ipso commemoratur, ut illic: Dixit Dominus ad Abraham: Ecce Sara uxor tua
pariet tibi filium
[(Gen. XVII, 19)]
; item: Dixit Rebecca Jacob filio suo: Audivi patrem tuum,
etc. [(Gen. XXVII, 6)] .
Dramaticon vero est genus loquendi,
vel scribendi, ubi derepente sine introductionis
commemoratione loquuntur diversae personae, ac
nihil auctor in sua persona, ut in Canticis canticorum
locutiones miscentur nunc sponsi, nunc sponsae,
nunc adolescentularum et aliarum personarum;
et illic nihil auctor loquitur in sua persona, qui tamen
loquitur totum in personis aliorum. Mikticon,
id est mistum, de utroque genere dicendi est,
quando nunc auctor in sua persona loquitur, nunc
personae introductae, ut in Apocalypsi, et in Boetio
De consolatione. Nam et Joannes in sua persona
loquitur: Ego Joannes frater vester, et particeps in
tribulatione [(Apoc. I, 9)]
, ac caetera talia suae soli
personae congruentia, et loquuntur illic septem tonitrua,
septem tubae, atque aliae diversae personae,
licet inter scribendum commemoratae, tamen in
ipsa Joannis visione subito illatae, subito auditae vel
visae. Genus exagematicum convenit historiographis
currens plano stylo per res gestas, quarum penes
auctorem esse debet indubitata veritas, et penes
auditorem sive lectorem facilis credulitas. Genus
dramaticum variis personis contextum convenit
carminibus nuptialibus, ut sunt Cantica canticorum.
Hoc etiam in comoediis, vel tragoediis agendis
observatum est a saecularibus auctoribus; quia hoc
genus loquendi magis commodum videbatur vel
tristitiae, vel laetitiae, vel alterius qualitatis animi
movendis affectionibus. Mistum vero genus investigationi
secretorum est aptius, et magis valet ad
persuadendum id, quod rationabiliter est credendum.
Unde illo genere usi sunt non solum sapientes
mundi, dum secreta investigarent, ut habemus
in Timeo Platonis, et in libro Consolationis Boetii;
Sed et prophetae usi sunt eodem genere, dum credenda
persuaderent aliqua mirabilia, et ad credendum
difficilia. Hoc loquendi seu scribendi modo
contextum est Psalterium.
Rex enim David Psalmorum dictator et eximius
cytharista, cui fuit psalterium jucundum cum cythara [(Psal. LXXX, 3)]
,
dum prospere regnaret, volens
cultum Dei magnificare, elegit quatuor millia
virorum, qui non solum voce, sed et musicis instrumentis
Psalmos canerent, quibus praeposuit Asaph, Idithun, Heman, Ethan
vel filios Core [(Paralip. XV, 19; XXIII, 5; XXV, 1)]
,
qui Psalmos
personabant tribus modis: vel humana voce, vel
musicis instrumentis, vel communiter utroque
modo, et hoc dupliciter; vel post vocem instrumento,
vel post instrumentum voce. Unde, et