PL 193, col. 633

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

nomina eorum, ut honorem de ministerio sumerent,
titulis interseruntur, maxime per significationem
rerum. Ipse quoque David cum ipsis cantoribus
cytharam percutiebat in domo Domini, et laudes
Deo canebat, nonnulla interserendo in sua propria
persona, ut est illud: Miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam [(Psal. L, 1)]
.
Psalmus vero est instrumenti sonus. Canticum humanae
vocis cantus in laudem Dei. Psalmi canticum,
cum post instrumentum vox. Cantici psalmus, cum
post vocem instrumentum.
Nonnullis autem videtur, quod secundum diversos
psalmos ipse modus tractandi varietur. Et hoc
ita credi suadet varietas psalmorum. Nam in aliquibus
frequentantur cantica dramatis, quae sunt

propria nuptialis carminis aut lamentationis. Pro
nuptialis carminis exemplo est psalmus: Eructavit
cor meum verbum bonum [(Psal. XLIV)]
. Solae quippe
introductae personae illic loquuntur, et in sponsi,
ac sponsae laudibus currit totus psalmus. Lamentationis
carmen est psalmus: Super flumina Babylonis
illic sedimus, et flevimus [(Psal. CXXXVI)]
. In quo
nihil ex auctoris persona dicitur, sed lamentabilis
flentium conquestio per introductas personas exprimitur.
Et hujusmodi psalmi per solas introductas
personas contexti possunt assignari dramatico generi.
De misto vero genere sit exemplum Psalmus: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei
coeli commorabitur
[(Psal. XC)]
. Nam et primum versum
dicit ipse auctor Propheta, ultimum vero Deus

Pater. Cui enim nisi Deo Patri conveniret dicere
de homine in se sperante: Quoniam in me sperabit,
liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognovit
nomen meum. Clamabit ad me, et ego exaudiam
eum; cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et
glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, et
ostendam illi salutare meum [(ibid.)]
. In Psalmis vero,
in quibus texitur historia, de tertio tractandi modo
nobis ostenditur forma, sicut est: Confitemini Domino,
quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia
ejus, etc. Quantalibet autem varietate psalmi
vel tunc canerentur, vel modo canantur; quomodocunque
ipsae canentes, aut loquentes in psalmis
personae varientur, hoc nobis est observandum, ut

psalmorum affectui nostrum in psallendo jungamus
affectum. Si enim hoc in comoediis et tragoediis observatum
placuit, ut, qui verba gaudentis, vel etiam
lugentis in theatricis nugis repraesentaret, ipse gaudentis
aut lugentis affectum simularet; quanto magis
nos in veri Christi laudibus non simulatorie,
sed vera devotione conformari debemus illorum
affectionibus, quorum verba resonamus; ut videlicet
cum David poenitente, nos quoque veraciter
poenitentes dicamus: Miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam? [(Psal. L.)]
Cum eodem
gaudente, nos quoque gaudentes dicamus: Exaltabo
te, Deus meus rex? [(Psal. CXLIV.)]
Cum ipso admirante,
admiremur dicendo: Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.