PL 193, col. 636

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

texitur, sed saepe de affectu in affectum transit,
verbi gratia, in angustiis constitutus quodammodo
me a Deo derelictum video, et ex affectu Doloris
in haec verba prorumpo: Domine, quid multiplicati
sunt? etc.
[(Psal. III.)] Multi dicunt, etc. Rursum
ex affectu Doloris, vel ex affectu Bonae Praesumptionis
recurrens, aio: Tu autem, Domine, susceptor
meus es, etc., ut et Moerorem per Fiduciam
relevem, et Fiduciam per Moerorem castigem. Et
quis omnes virtutes psalmorum, quis illas ignitas
compunctiones sanctorum affectuum enumerare
potest, quibus in oratione accenditur animus, et
gratissimum Deo sacrificium in ara cordis adoletur?
Restat ut inter psallendum nos conemur formare

animum secundum sensus et affectus psalmorum.
Beatificemus amicos Domini nostri, quorum remissa
sunt peccata [(Psal. XXXI)]
, qui sunt immaculati, qui
scrutantur testimonia ejus [(Psal. CXVIII)]
. Beatificemus omnes qui timent Dominum
[(Psal. CXXVII)]
,
cupientes nos admitti inter consortium eorum.
Item ostendamus ei, et in psalmis recitemus nostram
miseriam, inimicorum nostrorum daemonum
et hominum nequitiam, quaerentes et desiderantes
consolationem et defensionem ipsius contra eam.
Laudemus inter haec ejus potentiam, sapientiam,
et misericordiam, ut cum in psalmis jubilamus
ei, et nos ejus memores, et ipse in bono dignetur
esse memor nostri. Haec dicta sint non solum
de modo tractandi materiam psalmorum, sed etiam

de modo psallendi ad nostrae mentis exercitium,
et invocandum super nos divinae consolationis
auxilium. Si enim Elisaeus propheta fecit sibi adduci
psalten, ut psallendi modulatione invocato
Spiritu Domini super se faceret miraculum ad refocillandum
exercitum sitis nimietate fatigatum:
quantum nos debemus confidere in psalmorum virtute,
cum ecce nunc in Ecclesia per multa religiosa
coenobia juvenes et virgines, senes cum junioribus
laudant in psalmis et hymnis nomen Domini
Sabaoth, id est exercituum in procinctu positorum,
quibus in psalmodia divinum quaeritur auxilium
contra potestates malignorum spirituum et hominum [(IV Reg. III)] .
Nunc de titulo dicamus. Volunt quidam primum
psalmum esse totius Psalterii titulum, et
quasi praefationem, quod non est improbabile. Quia
quid est proprium tituli? videlicet, ut contineat
et ostendat nomen auctoris, et materiam subsequentis
operis. Hoc in primo psalmo invenimus, quia Beatus
ille Vir, de quo scriptum est in capite libri
istius, ipse est auctor Psalmorum, et ipse idem
cum toto suo corpore est Materia psalmorum: et
ideo ipse, cum sit titulus, recte caret titulo, vel
quia plene de Beato Viro agit, de quo sequentes
psalmi partim dicunt, et ex parte prophetant. Vel
quia Esdras, qui psalmorum titulos posuit, psalmosque
ordinavit, non ausus fuit huic psalmo titulum
ponere, videns in sequenti Christum de hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.