PL 193, col. 637

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

psalmo dixisse, et quasi titulum ejus posuisse,
ubi ait: In capite libri scriptum est de me [(Hebr.
X, 7)]
. Neque vero decens est hunc psalmum habere
titulum, qui est caput et titulus aliorum psalmorum.
Singuli vero psalmi suis propriis titulis
inveniuntur praenotati, ut in sequentibus patebit.
Nomen Libri est vel Liber Hymnorum, vel Liber
Soliloquiorum. Hymnus est laus Dei cum cantico.
Et bene dicitur Liber Hymnorum, in quo sunt multae
laudes, et cantiones divinorum mysteriorum.
Vel Liber Soliloquiorum, quia a solo Spiritu sancto
administrata est homini absque humano magisterio
haec prophetia.
Prophetia vero est aspiratio divina, quae eventus

rerum vel per facta vel per dicta immobili veritate
praenuntiat. Multis autem modis haec gratia data
est. Vel per operationem hominum, ut fuit arca
Noë, et sacrificium Abrahae, et transitus maris Rubri.
Vel per nativitates, ut Esau, et Jacob, qui futura
significabant. Vel per angelos, sicut locuti sunt
Abrahae, Lot et aliis. Vel per visiones, sicut Isaiae,
Ezechieli et caeteris. Vel per somnia, sicut Salomoni
et Danieli. Vel per nubem et vocem de
coelo, ut Moysi, vel adhuc aliis modis. David autem
nullo horum, sed coelesti aspiratione intus
VERS. 1. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit, et in cathedra
pestilentiae non sedit. --VERS. 2. Sed in lege
Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur
die ac nocte. Quid nobis haec prima vox Psalterii
praedicat, nisi quia Christus sine peccato est? Sine
peccato, inquam, quod credere, cujus rei fidem nos
habere oportet. Conceptus et natus est de Virgine
Maria. Hic est unus, et solus electus ex millibus [(Cant. V, 10)] ,
cui conveniat praeconium psalmi
hujus. Quis enim praeter illum unum talis ac tantus
vir? Et quidem, si de peccatis actualibus agitur
(ut de sanctis interim taceam maximis atque
notissimis) quis dinumerare possit multitudinem
parvulorum innocentium, qui non abierunt in consilio

impiorum, et in via peccatorum non steterunt, et in cathedra pestilentiae non
sederunt? Sed si originale
recogites peccatum, nullus omnino est praeter
hunc unum. Nam in Adam, ait Apostolus, omnes
peccaverunt [(I Cor. XV, 45)]
. Hic ergo ille vir, vir
vere beatus, cujus conceptio et nativitas exstitit secundum
operationem Spiritus sancti, quod pulchre
insinuatur per hoc dictum.
VERS. 3. Et erit tanquam lignum quod plantatum
est secus decursus aquarum. Pluraliter namque decursus aquarum
divisiones intelligimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.