PL 193, col. 639

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

licet ipsa in peccatis more aliorum hominum fuerit
concepta: tamen velut hortus conclusus, et
fons signatus [(Cant. IV, 12)]
actualibus peccatis fuit
inaccessibilis. Atque ipsa culpa originalis, sicut deficit
fumus prae claritate solis, et sicut cera consumitur
a facie ignis, in ea defecit, et consumpta
est illuminante pariter, et inflammante illam Spiritu
sancto, id est amore divino, amore Dei Patris,
quo perfusa et confota concepit integra; sicut in
ovo integro avis concipitur agente alterius avis
calore, vel sicut vermis concipitur de pura terra
per solis calorem, sic virgo integra et pura concepit
operante in ea coelesti amore Dei Patris qui
humilitatem ejus respiciens, et castitatem diligens
eructavit Verbum bonum in ipsius mentem et uterum,

et sui amoris calore non per carnalem, sed
spiritualem delectationem elicuit ab ejus carne
carnem sementivam suo semini, suo videlicet Verbo
in virginem ut diximus eructato, uniens illam rationali
anima divinitus creata mediante cum tanta
unionis virtute, ut homo in virgine per Dei Patris
amorem conceptus, in ipsa conceptione fieret Deus,
non amittens humanae naturae veritatem, sed indutus
Divinitatis virtutem, et fortitudinem juxta illud: Indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se
virtute
[(Psal. XCXII, 1)]
.
Non est autem indutus divina fortitudine, et virtute
tanquam accidentali et separabili forma, sed
ita prae filiis hominum speciosus forma divina (quae

aliud non est, quam ipsa Divinitas) praefulsit, et
praefulget; ut ipsa Divinitas homini taliter concepto
sit forma substantialis, imo plusquam substantialis.
Nam in connexione naturali substantiarum, et substantialium
formarum, vel differentiarum, verbi
gratia hominis, et rationalitatis, velut ignis et caloris,
non enuntiantur formae de substantiis, nisi
nominibus adjectivis, verbi gratia cum dicitur:
Homo rationalis, ignis calidus, nix frigida, et aqua
humida. Cum autem hominem de virgine natum
dicimus Deum, non ei hoc nomen facimus adjectivum,
sed omnino intelligimus illi substantivum:
esse Deum, esse vitam, et veritatem. Unde interrogati
de homine illo, quantum ad personam, quis
ille sit? recte respondemus: Ipse est Filius Dei,

idemque Filius hominis. Et interrogati quantum ad
essentiam, quid ipse sit, recte respondemus: Ipse
est totus Deus, totus homo, totus omnipotens, et
essentialiter bonus ac sapiens, quae omnia substantive
de illo sunt enuntiata, qui tota substantia
illius hominis est, et vere divina, et vere humana;
utpote operante sancto Spiritu, tota de Deo, tota
de homine generata. Sicut enim in humanis generationibus
maris et feminae filius totus est utriusque
Filius, verbi gratia, Isaac non solius Abrahae, nec
solius Sarae, sed utriusque filius est: ita et Christus
non solius Dei Patris, nec solius virginis matris,
sed utriusque filius est. Ultro fortasse acquiescit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.