PL 193, col. 640
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
auditor, quod Isaac, qui ex sanguinibus patris et
matris, et ex voluntate, id est amore carnis, id
est feminae, et ex voluntate, id est amore viri
natus est, utriusque etiam, scilicet viri et feminae
sit filius tanquam ex amborum sanguinibus conceptus
et natus. Verum quia Christus non ex sanguinibus,
neque ex voluntate [(Joan. I, 13)]
, vel amore
viri est natus, sed de solo femineo sanguine, vel
carne, sine virilis sanguinis, vel carnis admistione,
recte fortasse videtur filius feminae dici proprie,
quia substantiam carnis traxit de sola illius carne.
Quomodo autem hic filius feminae virginis etiam dicatur
Filius Dei Patris, non facile capit intellectus,
cum videatur homo ille de homine tantum, non
etiam de Deo generatus, in quantum est homo. In
hoc errore fuit Nestorius haereticus, qui nimium
dividens hominem a Deo Christum dispertivit in
duos filios, assignans soli matri virgini solius hominis
generationem; unde ipsam matrem Domini
prohibuit dici Theotocon, id est Dei genitricem,
qui solam ilii assignavit hominis nativitatem. Nos
autem credimus, propter quod et loquimur, feminam
genuisse hominem divinum, imo veracius Hominem-Deum. Quod enim
etiam ex ejus carne acceptum, in ea
conceptum, et natum est de Spiritu
sancto est [(Matth. I, 20)]
, de amore Dei Patris est,
et ideo Dei Patris Filius non est solum Verbum a
Deo acceptum, sed etiam illud semen, quod ex ea
acceptum, in ea conceptum et natum est.
Si enim, ut naturalibus utamur exemplis, Isaac
ex sanguinibus, et ex voluntate viri, et ex voluntate
carnis natus, non dimidius, sed totus est
Abrahae filius; non dimidius, sed totus est etiam Sarae
filius, quia de utriusque amore totus est conceptus:
utique et Christus totus est feminae filius,
et totus Dei Patris Filius, quia de utriusque
amore est totus conceptus, et natus, neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo [(Joan. I, 13)]
,
et ex voluntate, vel amore tantum
divino. Ideo enim voluntatem et amorem virginis
non dicimus voluntatem carnis, quia voluntas ejus,
qua dictis angeli consensit, non carnalis, sed divina
et spiritualis fuit, Imo unus cum Deo Spiritus
fuit Apostolo dicente: Qui adhaeret Domino, unus
Spiritus est [(I Cor. VI, 17)]
, Et ideo, quod in ea natum
est, de Spiritu sancto est [(Matth. I, 20)]
. Femina
enim Deum amans, divino amore flagrans ab
illo semen, id est Verbum aeternum accepit et concepit.
Deus, ut erat permansit, et homo esse coepit;
immortale, ut erat, permansit, et mortalitati subjacuit.
Namque in ista conceptione Deus non defecit
sed homo profecit, cujus humana substantia non
una cum Verbo a Deo Patre accepta, sed una cum illo
concepta est operante Dei Patris amore: ut et
Divinum semen, id est Verbum virgo acciperet
pariter et conciperet, atque humanam carnem una
cum illo divino semine unitam conciperet, quam