PL 193, col. 641
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
de nullo amatore accepit, sed de divino amore concepit.
Igitur homo iste recte ipsius Dei Patris dicendus
est Filius, de cujus amore totus est conceptus,
et Deus recte dicitur feminae Filius, quae illum
a Deo amatore suo accepit, et concepit sine pudore,
ac peperit sine dolore verum Deum, verum hominem:
ita ut proprie homo de Deo, et Deus de homine praedicetur,
et dicatur Deus-Homo, et Homo-Deus. Quoniam,
asserente Leone papa in sermone de passione
Domini, sic Deus assumpsit hominem, et homo assumptus
est in Deum, ut nihil assumpto divinum,
nihil assumenti deesset humanum.
Huic homini, huic beato viro, de amore divino
concepto et nato, recte promittitur similitudo ligni
plantati secus decursus aquarum, quod intelligimus
lignum
vitae in paradiso positum, ubi fons
ascendebat e terra, et irrigabat paradisum decursibus
aquarum, id est quatuor fluminum, in quo
ligno erat fructus, vitae indissolubilis effectivus, a
cujus esu tunc homo est exclusus propter gustatum
vetiti ligni mortiferum fructum. Lignum istud vitale
in medio paradisi est aeterna Dei sapientia in
medio rationalis creaturae posita, quae angelorum
et hominum quasi tenens medietatem utrisque se
fecit accessibilem, utrisque obtulit sui fructus aeternam
dulcedinem, secus decursus aquarum, id est,
omnium suavitatum et gratiarum irrigantium rationalem
ac spiritualem paradisum. Sed rationalis
natura praevaricans mandatum ab hoc ligno seclusa,
et in exsilium detrusa est; ita ut ei divinae
sapientiae dulcedo per se ipsam non sit accessibilis,
quia interpositus est gladius versatilis. Quia igitur
homo non potuit ad eam accedere, dignata est ipsa
Sapientia venire ad hominem assumendo verum et
purum hominem, cui contulit omnem suae utilitatis
et dulcedinis virtutem, ut quomodo sapientia lignum
vitae est angelis beatis, ita beatus vir, sapientiae unitus, lignum
vitae sit pariter et angelis et hominibus.
Quomodo sapientiae fructus beatis angelis est beatitudinis
effectivus, ita fructus corporis et sanguinis
Christi vitam et beatitudinem conferat sui participibus.
Corpus enim Christi est beata terra, de qua
fons ascendit per quatuor fluminum, id est quatuor
Evangeliorum, aliarumque aquarum, id est multarum
gratiarum ubertatem, irrigans paradisum, id
est Ecclesiam. Vel certe ipsa terra, quam non
operabatur homo, est virgo Maria, de qua fons
ascendit, quando Christum peperit, fontem vivum
qui dicit: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat [(Joan.
VII, 37)]
. Qui fons inde dividitur per quatuor fluminum
capita, id est quatuor Evangelia, vel quatuor
sacramenta, videlicet: Incarnationis, quae in hoc
primo psalmo insinuatur; Passionis, quae in secundo
manifestatur, ubi dicitur: Quare fremuerunt
gentes; Resurrectionis et Ascensionis, de quibus
in tertio psalmo agitur, ubi dicitur: Ego dormivi,
etc. Nam quod dicit: Exsurrexi, quoniam Dominus
suscepit me, resurrectionem indicat. Quod autem dicit: Gloria mea exaltans caput meum,
suae Ascensionis