PL 193, col. 642

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

est indicativum. Quomodo vero istis quatuor fluminibus
terra irrigata fructificet, quartus psalmus
docet: A fructu, inquiens, frumenti vini et olei sui
multiplicati sunt. Nonne ergo verissime dictum est:
Quia iste beatur vir, tanquam lignum plantatum secus
decursus aquarum dabit fructum suum?
Sed dicis mihi: Si ipse est lignum vitae, quare
non statim efficiuntur immortales, qui gustant fructum
ejus, qui comedunt corpus et sanguinem ipsius?
Hic notandum, quia-- dabit fructum suum in tempore
suo. Si enim tu manendo in peccatis mortalibus
intempestive accedis, et comedis corpus ipsius, non
ille dabit, sed tu rapis, et ideo judicium comedis. Si
autem de praeteritis peccatis doles, et de futuris libenter
caves, ille dabit fructum suum; cibum vivificum,

sed in tempore suo, quia et hic animam ex fide vivificat
secundum quod scriptum est: Justus ex fide
vivit [(Rom. I, 17)]
. Et item in tempore suo, id est in
die novissimo, corpus vivificabit, pariterque cum
anima beatificabit. Est ergo ipse tanquam lignum
vitae plantatum secus decursus aquarum. Sed cum
dicitur tanquam lignum, non ita putes tibi manifestari
similitudinem, ut haec similitudo non habeat
veritatem. Est enim in hac similitudine Verbum
caro factum, non semiplenum, sed omnino « plenum
gratia et veritate [(Joan. I, 14)] . » Esset autem semiplenum;
si solum Verbum Verbum esset vivificum.
Nunc autem, quia caro ejus aeque ut divinitas est
vivificatrix indissimili efficacia, totus Christus est
lignum vitae; imo ipsa vita, sicut ipse ait: « Ego

sum via, et veritas, et vita [(Joan. XIV, 6)] . » Et ideo,
quia caro ejus vivificat sicut spiritus, ipsa caro est
spiritus; quia spiritus est, qui vivificat [(Joan. VII,
63)]
. Nec est illud absurdum, ut corpus de Spiritu
sancto conceptum dicamus esse spiritum. Si enim
quod natum est de carne, caro est, ut quisque nostrum,
et quod natum est de Spiritu, spiritus est,
ut animae ex aqua, et Spiritu renatae: utique corpus,
quod in ea natum est de Spiritu sancto, quae
concepit de Spiritu sancto, spiritus est, quia de
Spiritu natum est, et nihilominus caro est, quia de
vera carne virginei corporis natum est. Et hoc est
mirabile in oculis nostris, quod eadem res est caro,
et spiritus; sed non est mirabile in oculis fidei,

quia omnia possibilia credenti. Alioquin verum non
esset quod dicitur: « Factus est primus homo in
animam viventem, » secundus homo « in spiritum
vivificantem [(I Cor. XV, 45)] . » Quod dicitur, in animam
viventem, sonat magnam paupertatem, quia
nec ipse per se vivere, nec alios potuit vivificare.
Quod autem dicitur, in spiritum vivificantem, tantam
sonat gratiae et veritatis plenitudinem, ut quo
modo spiritus Deus per se vivit, et angelos vivificat:
ita homo factus in spiritum vivificantem valeat
per se vivere, atque in se credentes vivificare. Vivit
autem iste homo per se, non a se, quia « sicut Pater
habet vitam » in se manentem, « sic dedit et
Filio vitam [(Joan. V, 26)] » in se manentem. Et sicut
Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.