PL 193, col. 643

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

atque ut expressius dicam: Filii quoque corpus,
quos vult, vivificat, sicut Filius dicit: « Omnia,
quae habet Pater, mea sunt [(Joan. X, 15)] , » id est
aeternitas, omnipotentia, immortalitas, et caetera
Divinitatis praeconia: sic homo in Deum assumptus
vere dicere potest: Omnia, quae habet mea Divinitas, mea sunt,
ut est vivificandi efficacia, et omnium
virtutum veritas, qua ita impletum est corpus natum
de virgine, ut sit plenum gratia et veritate; non
veritatis, vel tantum inani similitudine.
Unde cum dicitur iste Beatus vir tanquam lignum
plantatum secus decursus aquarum, in similitudinis
promisso plena plenae veritatis est significatio, ut
illic: « Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti [(Joan. I, 14)] .
» Et Joannes agnum vidit « tanquam

occisum [(Apoc. V, 6)] . » Non enim ideo dicitur
quasi unigenitus, ut non sit intelligendus vere unigenitus;
nec ideo dicitur tanquam occisus, ut sit intelligendum
non vere occisus. Ita et hic homo dicitur tanquam lignum
vitae, quod est sapientia, in quo
non tam similitudo, quam veritatis notanda est plenitudo.
Quia idem ipse est virtus, et sapientia Patris,
qui est Filius virginis matris; idem ipse factus
est « in spiritum vivificantem [(I Cor. XV, 45)] , » qui
factus est ex semine David secundum carnem, unus
Emmanuel in naturis duabus, sed non in dignitatibus
duabus. Unus gigas geminae substantiae, sed non geminae
gloriae; quia una dignitas, una gloria est
utriusque in Christo naturae, maxime postquam de

hoc mundo ad Patrem vadens illam claritatem suae
carnis obtinuit, quam ipse in Divinitate habuit
priusquam mundus fieret apud Patrem [(Joan. XVII,
15)] . Et habuit quidem istam Divinitatis claritatem
ab hora conceptionis. Verum propter nos homines
obscure, et in peccatis natos « exinanivit se formam
servi accipiens [(Phil. II, 7)] ; » quia mortalis existere
dignatus fuit is, qui morti nihil debuit. Sed post
mortis triumphum Deus Pater sponte humiliatum
sic exaltavit, ut cui in conceptione dederat veritatem
nominis, « quod est super omne nomen, » per
resurrectionis, et ascensionis gloriam daret ipsum
« nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine
Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium,
et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia

Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris [(ibid., 10)] .
» Nam sicut puer David secreto in primis
unctus est in regem, ac deinde post multa pericula
superata regis etiam nomen accepit, sic et Christus
in virginis utero accepit regnum aeternum dicente
angelo: « Regnabit in domo Jacob in aeternum [(Luc.
I, 32)] , » quod est regnum super omne regnum. Sed
in hoc regno tunc primo est nominatus, cum interfecto
spirituali Golia et Saule, id est morte, mortificata
humanitas ejus fulsit in divina gloria, de
qua dicitur: « Gloria et honore coronasti eum, et
constituisti eum super opera manuum tuarum [(Psal.
VIII, 6 et 7)] . » Nec est inconveniens quod homo in
aeternum regnans, aeternus rex nominatur, quia
homo quidem habuit initium, sed regni ejus non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.