PL 193, col. 644

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

est finis, aut initium; cum illud constet, quod homo
iste, qui non semper fuit homo, fuit Deus aeternaliter
et semper. Hoc etiam in rebus usitatis non est
inusitatum, ut enuntietur praedicatum de subjecto
in hunc modum. Si enim homo manens quod erat,
scilicet homo, incipit esse aliquid, quod prius non
erat, verbi gratia episcopus, bene et vere dicimus:
Episcopus iste suxit ubera matris, vel nutricis,
quamvis tunc episcopus non fuerit, quando matris
ubera suxit. Si autem homo aliquid esse inciperet,
ita ut homo esse desineret, sicut uxor Lot statua
salis esse coepit, et homo esse desiit: non esset recta
praedicatio, vel conveniens enuntiatio, si quis
diceret: Haec statua comedit, hic lapis suxit ubera
matris. Quia homo in lapidem, vel statuam commutatus,

illud esse desiit, quod fuit, quando comedit,
quando matris ubera suxit. Igitur cum Deus Dei
Filius esse homo coepit, manens quod erat, pontifex
factus officium sacrificandi habere coepit, quod in
divinitate sua non habuit, cui nimirum in sua divina
essentia nec sacrificium, nec templum praesto
fuit. Sed ut dixi, manens quod erat, videlicet Deus,
et rex aeternus coepit esse, quod non erat, factus
homo, factus pontifex in se habens et sacrificium,
quod offerret, et templum, in quo suam, et Patris,
ac Spiritus sancti divinitatem placaret, factus, inquam,
homo et pontifex, quod erat, esse non desiit.
Et ideo recte, ac proprie de homine Deo, de pontifice
pariter et rege dici convenit, quod iste homo,
iste pontifex mundum creavit, et ante mundum regnavit,

quamvis tunc homo in re non fuerit, quando
vel mundum creavit, vel ante mundum regnavit,
sed erat tamen iste pontifex tunc rex, et in regno
ejus non est ulla transmutatio, « aut vicissitudinis
obumbratio [(Jac. I, 17)] . » Similiter in essentia ejus
non est ulla transmutatio, aut vicissitudinis obumbratio.
Quanquam in actibus aut passionibus illius
personae aliqua notetur transmutatio et vicissitudo.
Atque ideo in his necessaria est determinatio, qua
notetur, quid secundum quod dicatur, verbi gratia:
Quod Lazarum mortuum flevit [(Joan. XI)] , actio Christi
secundum humanitatem fuit: quod in cruce
pendens mortuus est, passio ejusdem secundum humanitatem
fuit. Quod autem Lazarum suscitavit,

quodque ipse a morte resurrexit, actio ejus secundum
divinitatem fuit: totus tamen Christus hoc totum
fecit, et passus est, quod non secundum totum
se passus est: sicut homo totus dicitur tristis, quamvis
tristitia sit in anima sola; totus videns, licet visio
sit in solis oculis. Nec est figurativa locutio,
cum dicit homo: ego video; quasi totum sit positum
pro parte, quia totus homo per solos oculos
intelligit, et sentit se totum videre. Similiter cum
diceret Christus: « Ante Abraham ego sum [(Joan.
VIII, 58)] , » sentit totus ipse homo Deum se ante
Abraham fuisse, imo magis esse: quia futurum et
praeteritum removetur a divinitatis essentia, cui
omnia sunt praesentia. Unde non dixit: ante Abraham
ego fui, nec dixit: ante Abraham fuit mea divinitas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.