PL 194, col. 1195

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

qui sic est in charitate radicatus, et fundatus, ut
nullatenus ab hac fide averti possit, quin verba Dei
sint fidelissima, id est salubria et vera. Salubria quidem
solis credentibus; vera autem tam non credentibus
quam credentibus. Nam et primis parentibus,
etsi pro sua incredulitate non fuerint salubria, experimento
tamen probaverunt, quam fuerint vera
quae Deus praedixit: et quam falsa, quae promisit
diabolus.
Illi promissis falsis credentes, a fide veritatis exciderunt,
quia charitatem, quae nunquam excidet,
non tam solide habuerunt, ut in ea omnia crederent,
omnia sperarent. Nam, qui omnia tam bona
quam mala, quae Deus praedicit, firmissime credunt,
et nullatenus dubitant: hi sunt, qui in tempore tentationis

non recedunt, sed in fide perseverant. Sed
et, si peccaverint, omnia bona de bono Deo sperantes,
non pudenda sua contra illum cum primis parentibus
velant: sed suam (culpam) Domino revelant,
et sperant in eo; et ipse faciet et educet, quasi
lumen, justitiam eorum, et judicium, tanquam meridiem.
Hinc est quod fideli Abrahae apparuit Dominus
in ipso fervore diei, scilicet circa meridiem: infideli
autem protoplasto deambulans ad auram post
meridiem. Illi stat; isti deambulat Dominus, quia et
illi firmissime credens et nullatenus dubitans de
verbis ac promissis Domini, accepit charitatem,
qua aedificaretur, ne aliquando excideret, sed firmissime
staret. Iste appetivit scientiam a diabolo

promissam, cujus appetitu non est aedificatus, ut staret,
sed inflatus et elatus, ut caderet.
Quid ergo dicemus? nunquid propositum Dei evacuatum
est? nunquid costa, quam aedificavit, sic ad
nihilum redacta est, ut aedificium de illa inchoatum
non poterit perfici? Absit! Non talis est hic fabricator;
qui, quod coepit aedificare, non possit consummare.
Adhuc enim ab eo Jerusalem aedificatur,
ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum [(Psal.
CXXI, 3)]
. Videamus quae sit haec participatio, aut
quid intelligatur per in idipsum. Si homo in prima
tentatione victor exstitisset, neque ipse, aut aliqua
proles ipsius perditioni aut morti obnoxia esset; et
in toto genere humano nulla esset participatio. Quia

benedictio Creatoris dicentis: Crescite et multiplicamini
et replete terram [(Gen. IX, 7)]
, sic impleretur,
ut nemo praeter solos electos nasceretur. De quibus
idipsum aedificium, quod Deus proposuit, perficeretur:
et sic nulla divisio nullaque partitio fieret; neque,
ut modo videmus, alteri hoc, alteri illud, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.