PL 194, col. 1196
Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne
cunctis idipsum saperet. Idipsum autem Deus est
juxta illud: Tu autem idem ipse es, et anni tui non
deficient [(Psal. CI, 28)]
.
Deum itaque, verum rationabilis animae cibum, si
homo perfecte ac perseveranter sapuisset, et venenum
serpentinae suasionis ex toto respuisset: in
sola Dei benedictione humanum genus usque ad
praedestinatum electorum numerum cresceret et
multiplicaretur, et absque sudore vultus sui pane
suo supersubstantiali vesceretur. At quoniam diabolo
suadente subrepsit peccatum, bono Deo malum
hominis et malum hominem bene ordinante, processit
tale maledictum, ut mulieri diceretur: Multiplicabo
aerumnas et conceptus tuos, in dolore paries
filios [(Gen. III, 16)]
; viro autem: In sudore vultus
tui vesceris pane tuo [(ibid., 19)]
. Ex hac ergo maledictionis
justa et irrevocabili sententia multi praeter
electos nascuntur; qui quoniam idipsum sapere nolunt,
non solum ab electis, sed inter se quoque et
contra se invicem implacabili discordia dividuntur.
Electi vero, quoniam licet cum labore ac sudore
vultus sui pane charitatis vesci contendunt, idipsum
invicem sentientes et in praesenti pacifice vivunt; et
cum eis somnus mortis advenerit, in pace in idipsum
dormient et requiescent [(Psal. IV, 9)] .
De solis ergo benedictionis filiis aedificatur civitas
in idipsum; de filiis vero maledictionis fit quaedam
partitio proficiens electis, et adjuvans eos in idipsum.
Quoniam, etsi perversitas eorum non acquiescit, ut
aedificentur in veri Salomonis aureum reclinatorium,
ipse tamen per miram sapientiam suam de
illis facit scabellum pedum suorum [(Psal. CIX, 1)] ;
et sic per eos non tam impeditur, quam expeditur
coelestis aedificii structura; per hoc ipsum magis in
altum surrectura, quod malorum numerus, velut
aquae diluviales super terram crescunt et multiplicantur.
Quibus inundantibus, et spumanti ac procellosa
tempestate saevientibus, arca per verum Noe
fabricata non submergitur, sed ad coelum usque
sustollitur. Arca enim coelestis aedificii, quae in terra
fabricatur, nequaquam ad altiora sine aquis diluvii
sublimatur. Unde et nos cum viderimus haec fieri,
nequaquam debemus contristari; sed levare capita
nostra, quoniam appropinquat redemptio nostra; si
tamen compatimur, ut et conregnemus; si non simus
partitio vel divisio adversus alterum, et adversus
ipsum sanctae civitatis aedificium; sed participatio
ejus in idipsum.
Multi sunt enim, qui cum militibus, Dei crucifixoribus
vestimenta Dominica partiuntur; et propterea