PL 194, col. 1197

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

ipsi in partes divisi a Christo, pereunt, quia
non participatio ejus in idipsum, sed partitio ejus
contra ipsum fiunt. Sed unus est, qui non partiendo,
sed sortiendo possidebit tunicam inconsutilem,
nullius unquam susceptibilem divisionis, totius
expertem partitionis: et ideo non est partitio, sed
participatio ejus in idipsum. Quoniam qui eam sortiuntur,
dicunt et sapiunt in idipsum; nec sunt concisio,
sed circumcisio in ipso: in quo non concisos,
sed circumcisos nos affirmat Apostolus: « Circumcisione
non manu facta in exspoliatione corporis
carnis [(Colos. II, 11)] . »
Aliud est ergo concidi a Christo, et aliud circumcidi
in ipso. Nam, licet tunica Samuelis, hoc est
veri sacerdotis Christi, conscindi non valeat, quam

inconsutilem ac desuper contextam esse constat,
tamen pallium et exteriorem ejus amictum cum
Saule rege superbo tenent reges ac scindunt; et
ideo ipsi concisio fiunt. Quia Christo, qui in Samuele
figuratus est, a talibus discedente regnum
quoque ab eis scinditur: et ipsi cum omnibus sibi
cohaerentibus, atque in malo consentientibus in tumore
superbiae, velut in monte Gelboe conscindentur
et occidentur; et saepe visibiliter tradentur in
manus gladii: invisibiliter autem vulpium, hoc est,
malignorum spirituum partes erunt.
Quae est enim tunica, qua Dominicum corpus vestitur,
nisi virtus Spiritus sancti, qua Ecclesia invisibiliter
ornatur? « Vos autem, » ait Dominus,
« sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto
[(Luc. XXIV, 49)] .
» Ideo ex alto, quia desuper
contexta est tunica; nec ita humano artificio consuta,
ut a militibus, Christi crucifixoribus possit
dividi; aut a regibus, divinarum legum praevaricatoribus
et superbi Saulis imitatoribus, teneri ac
scindi. Quia virtus charitatis, quae per Spiritum
sanctum in cordibus electorum diffunditur (qua velut
nuptiali veste sponsa Christi ornatur), sicut non
potest a carnalibus videri, sic non potest ab eis teneri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.