PL 194, col. 1198
Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne
ac scindi. Quia nec ipsi ullo modo scindi aut
dividi possent; si hanc oculo cordis viderent, et
manu operationis tenerent.
CAPUT II. Facultatibus ecclesiasticis aedificium spirituate, velut arca Domini auro et pellibus ornatur et munitur. Nec illas diripiunt principes saeculares, et improbi clerici sine grandi suo malo.
Quae sunt autem vestimenta, quae vel milites inter
se dividere, vel Saul conscindere potest, nisi facultates
ecclesiasticae? Decimae siquidem caeteraeque
fidelium oblationes, velut quidem amictus exterior,
ornant et muniunt Ecclesiam, sicut pelles Salomonis
ornabant et muniebant sanctam foederis arcam.
Ecclesia quippe quae vere arca foederis, arca sanctificationis
dicitur, exteriori facultate, tanquam
pellibus et velis quibusdam, sic munitur, ut interius
circumtecta ex omni parte, auro spirituali decore
fulgeat; quam nec sol decolorare, nec ulla unquam
pluvia persecutionis poterit fuscare. Nam sicut
per multas persecutionum tempestates quondam
populo Dei propter peccatum immissas, nemini regum
vel tyrannorum permissum est arcam illam
ex omni parte auro circumtectam auro devestire,
sic nemini regum vel tyrannorum, nemini militum
fas est aut facultas spirituales ecclesiae thesauros,
quibus undique circumtegitur et ornatur, ullo modo
contrectare aut dissipare; quamvis tamen, sicut
arca illa quondam capta et per terram alienam
circumducta legitur, sic et ipsa Ecclesia quodammodo
circumducatur, et quasi captiva apud Philisthinorum
principes teneatur, quando ad hoc angariatur
a malis principibus, ut in palatio pro sui
militumque suorum arbitrio tractetur de spiritualibus
.
Quotiescunque autem hoc agitur, quod arca Domini
in palatio, tanquam in templo Dagon, collocatur,
non in hoc arca laeditur, sed eorum tyrannica
potestas (quae, licet contra Deum, et plus quam