PL 194, col. 1199

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

Deus a quibusdam timeatur, rectius tamen idolum
Dagon [diceretur]) urgetur ad casum; et palmis
abscissis, hoc est, omnis victoriae successibus divinitus
ablatis omnino destructur. Christi autem et
Ecclesiae potestas semper stabit; arca sanctificationis
nunquam (sine) sed cum honore a principibus
Philisthinorum restituetur tandem, quoniam regnum
Romanorum, in quo nefas hoc maxime patrabatur,
nunc a muribus, hoc est vilissimis hominibus
infestatur. Nec desinent isti mures regnum,
et principes ejus persequi, donec arca ad populum
suum cum honore ac muneribus dimittatur, ubi a
Salomone rege pacifico templum illi construatur;
in quo non regibus, sed solis sacerdotibus potestas
ministrandi tribuatur. Sed, si quis regum sacerdotalibus

functionibus se praesumpserit ingerere, cum
Ozia rege praesumptore lepram portabit in fronte [(II Paral. XXVI, 19)] .
Nunc vero, quia nostro tempore videmus mures
regnare, non dubitemus et tempus appropinquare,
ut arca Dei libera in templo sibi coelitus fabricato
constituatur. Ubi de levitica tantum stirpe sacerdotes
et ministros habeat, quibus lex haereditatem ad
hoc in terra denegat, ut Dominus sit pars eorum;
cujus participatio non est, nisi in idipsum,
quia ipse est vere id ipsum. Quod illi specialiter et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.