PL 194, col. 1210

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

Ecce vidimus, prudens iste architectus tale fundamentum
elegit, talemque structuram illi superposuit;
cujus tota participatio esset in id ipsum, quia
nec populum in fide, nec clerum in Regula voluit a
sanctis apostolis esse diversum. In hoc ergo tutus
aedificio, non timuit vel ab haereticis vel pseudo-clericis
aliquatenus expugnari. In hac urbe fortitudinis
utebatur Christo, non solum pro muro, sed
etiam pro antemurali. Quod si nostro tempore aliquis
episcoporum relinqueret militum cohortem
(qualem solus ex apostolis Judas legitur duxisse;
quando, sicut Evangelium narrat, fuit dux eorum,
qui comprehenderunt Jesum); si, inquam, cohortem

relinqueret, et in hac urbe fortitudinis nostrae
Sion cum beato Augustino confideret, sicut ille contra
haereticos et clericos proprietarios praevaluit,
sic iste contra haereticos, videlicet Simoniacos, Nicolaitas,
nec non clericos proprietarios praevaleret.
Quia Deus suam non desereret partem, si episcopus
desereret cohortem, quae ipsum cum gladiis et fustibus
ita, quocunque pergit, comitatur; ut potius
Judae cohortem ducenti, quam Petro solam virgam
gestanti similis agnoscatur. Deus autem non in
episcopo speciem Judae requirit, sed speciem Jacob
quam dilexit. Species ergo Jacob in episcopo exprimatur;
ita ut, quomodo ille fecit, libentius fugiat,
et, si necesse fuerit, exsilium patiatur, quam milites
armatos de pauperum stipendiis pascat; et ministros,

quos Christus in terra habere noluit, ipse habens
regnum de hoc mundo asciscat. Si regnum
Christi de hoc mundo fuisset, ministri utique sui
decertassent, ut non traderetur Judaeis. Sed quia
regnum suum non erat de hoc mundo, non habuit
in hoc mundo milites ministratores; sed passus est
eos vestium suarum divisores, et corporis sui crucifixores.
Quos etiam usque hodie patitur, dum facultas
ecclesiastica per milites distribuitur; et Ecclesia,
quae corpus illius est, non solum corporali egestate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.