PL 194, col. 1211

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

in viduis, pupillis, peregrinis caeterisque
pauperibus per hoc affligitur; sed et in perfectorum
mentibus zelum Dei habentibus miro cruciatu crucifigitur,
non tantum a militibus corporaliter eum
denudantibus et clavis tribulationum configentibus;
quantum a pontificibus ipsum per facultates Ecclesiae
in manus militum tradentibus. Nam milites
non haberent potestatem adversus Ecclesiam, nisi
eis fuisset datum desuper. Propterea episcopi, qui
Ecclesiam et in Ecclesia Christum tradiderunt, majus
peccatum habent. Licet enim non parva, sed
magna et sacrilegio plena sit militum culpa, major
est tamen pontificum nequitia, quia Ecclesiae lucra
sub specie lucrandae pacis dissipant; quasi cum
Pharisaeis ipsis, ac pontificibus Judaeorum dicant:
Ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum
et gentem
[(Joan. XI, 48)]
.
Certe illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor [(Psal. LII, 6)]
.
Timent enim pati malum cum Christo
et apostolis; et non timent facere malum cum Pharisaeis:
cum facere malum semper sit malum; pati
vero usque adeo non sit malum, ut unusquisque
sanctorum martyrum vel pontificum eligerent mille
mala pati, quam unum facere. Sic cum sanctus
Ambrosius ab imperatore cogeretur, ut illi Ecclesiae
traditionem faceret, elegit sanctus pontifex
cum suo ac suorum non parvo discrimine regem
potius quam legem offendere, affirmans, nec sibi
licere ut, aut res pauperum cuiquam, praeterquam

pauperibus, daret; nec imperatori, ut eas acciperet.
Ergo quia illic trepidavit timore, ubi erat timor
(quia Pharisaeis Christum quasi pro cavenda Romanorum
offensa tradentibus noluit communicare), et
quia sic legerat: Regem honorificate, ut non frustra
praemissum attenderet, Deum timete [(I Petr. II, 17)]
:
et Deum sibi propitium servavit, et imperatoris animositatem
libera et sacerdotali responsione mitigavit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.