PL 194, col. 1212
Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne
Atque ita Deum timendo, ac salvo ipsius timore
regem honorificando locum et gentem suam servavit:
pro quo contra imperatoris offensam servando, nec
minimum aliquid de facultatibus pauperum dispertire
voluit. Judaei vero et Christum tradendo amiserunt;
et de loco, pro quo ipsum Romanis tradiderant,
per ipsos Romanos exterminati sunt.
Sic et modernorum pontificum dignitas et potestas
ab his maxime destruitur et conculcatur; quibus
ecclesiastica facultas distributa cognoscitur. Qui
etiam ab his ipsis, a quibus pro ecclesiastico, ut
dicunt, beneficio, sed revera maleficio, aliquantos
denarios, triginta illis denariis, pro quibus Christus
venditus est per omnia conferendos accipiunt,
ita contemnuntur: ut eis vel opprobrio aperto vel
occulto susurrio dicant: Quid ad nos? tu videris [(Matth. XXVII, 4)]
.
Quid ad nos, inquiunt milites, si
episcopi Ecclesiam sanguine Christi comparatam
nobis pro vili pretio vendunt; et postea ipsum pretium
sanguinis projiciunt, dum hoc inutiliter expendunt?
atque unitam vel hoc ipsum pretium in sepulturam
et requiem peregrinorum expenderetur,
et ab aliquo episcoporum vel in extremis suis diceretur: Peccavi tradens sanguinem justum
[(ibid.)]
; et
tunc etiam indulgentiam obtineret, si non desperans
cum Juda, sed sperans cum David propheta se peccasse
diceret. Mallem tamen, ut, cum adhuc sanus
esset, peccatum suum cum Petro amarissime defleret;
et a militibus Christum tradentibus, si vestitus
non posset, saltem cum dilecto Christi discipulo,
relicta sindone, aufugeret nudus, quia melius et
sine dubio salubrius esset nudum a talibus fugere,
quam vestitum et multis divitiis cumulatum cum
illis remanere.
Attamen, quoniam Dominus excelsus, terribilis,
rex magnus super omnem terram subjecit populos
episcopis, et gentes sub pedibus eorum, ipse quoque