PL 194, col. 1216
Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne
est sententia illius judicis, qui postquam occiderit
corpus, habet potestatem mittere animam in gehennam
ignis [(Luc. XII, 5)]
.
Sed dicet aliquis: nonne et ipse justus judex Caesari,
quae sunt Caesaris [(Matth. XXII, 21)]
, reddenda
praecepit? nonne hoc ipsum exemplo confirmans
didrachma persolvit? Quis est ergo episcopus, qui
se Christo vel etiam Petro majorem faciens, tributum,
quod illi solverunt, contra doctrinam Pauli
apostoli potestatibus sublimioribus denegare praesumat?
Ad quod respondemus quia in hoc ipso cunctos
episcopos Christo ac Petro conformari optamus;
ut, sicut ille non de loculis Judae, qui erant
communis pauperum substantiae, sed aliunde accepit
pretium, quod Caesari daretur: sic et episcopi
non de facultatibus Ecclesiae, quae solis pauperibus
et Deo militantibus debent esse communes; sed
aliunde, si possent, militibus et regi ministrarent
illud: attendentes, quod sancti Patres dicunt sacrilegium
esse rem pauperum non pauperibus erogare.
Si vero facultates Ecclesiae imperator aut alius
princeps peteret, congruenter episcopus cum beato
Ambrosio, quod supra posuimus, respondet: « Nec
mihi fas est tradere, nec tibi, imperator, expedit
accipere. »
Quod si pro regia, ut dicunt, justitia de rebus
pauperum aliquid episcopo imperator extorquere
disponeret, melius esset cum beato Laurentio ardere,
cui facultates Ecclesiae nec ignis potuit extorquere:
quam justitiam Florensem sive Aulicam
tanti ponderare, quasi contra justitiam divinam illa
nos possit excusare. Cum nulla quantumcunque
vetus consuetudo, quantumcunque a regibus confirmata
constitutio possit aut debeat stare, si propheticis,
evangelicis atque apostolicis institutis invenitur
repugnare.
Sed adhuc objicitur: Quod [ Cod. quae] a suis
praedecessoribus illis cognoscuntur praestita esse,
maxime si antiquitas accessit beneficio, ut in eo
sit quaedam per multas aetates quasi haereditaria
successio. Ad quod respondemus quod praedecessores
episcopi, qui hoc fecerunt, nisi per ignem poenitentiae
pro sacrilegio commisso postmodum sint
purgati, et illi absque dubio perierunt: et suis successoribus
haereditatem perditionis dimiserunt, nisi
ea studeant corrigere, quae ab illis contra Dei leges
sciuntur praesumpta esse. Nam si manum apposuerint
ad ea secundum leges aulicas in potestate